Latin
DE RVFFO EPHESIO
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 42
Unproofread scanNot analysed yet
DE RVFFO EPHESIO. NVB TRAiano principe dicitur uixisse, scripsisse D quoque pleraque, quae &ipsa citantur interdum ab alijs. Verum nihil eius posteritati relictum est, quod iactari possit. De Melancholia tamen optime dicitur scripsisse, ut inquit Galenus lib. de atra bile. DE ARISTOTELE. VIVS PRaeconium, &excellentiam sic fere prosequitur doctissi. uir Theodorus Gaza Thessalonicensis, ad Nicolaum quintum Pontificem Romanum. Aristotelis, inquit, laudes si latius persequar uereor ne mihi idem obijciatur, quod illi, qui apud Lacedaemonios, de Herculis laudib. agere uoluit. Quis Herculem uituperet, aut minus bene de eo sentiat? Quis il lum non inter Deos immortales enumeret, colat, obseruet? ut tu laudare uelis, Lacedaemonij subdiderunt.