Latin
DE RVFFO EPHESIO
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 43
Unproofread scanNot analysed yet
Tanta enim Aristotelis existimatio, tanta autoritas iam apud omnes mortales, ut frustra quis praedicet, quo A ingenio, qua doctrina hic fuerit. Hunc &Latij decus M. Tullius ita laudat, ut excepto Platone, facile Philo sophorum principem appellet. Excipit enim illum, quem aiunt, laudat uero quem doctissimum esse iudicat. Elegit sibi hunc sanctissimum autorem, uelut supellectilem quandam preciosam: ut quae à natura proueniunt, ex eius libris perdiscamus, se exinde admiremur atque colamus. Qua re nihil grauius, nihil dignius homini esse potest. Tantus fructus suorum librorum est: tum eorum potissimum, quos de Animalibus scripsit. Nec audiendi sunt, qui inquiunt. Multa Aristoteles de musca, de apicula, de uermiculo, pauca de Deo. Permulta enim de Deo is tractat, qui doctrina rerum condita rum exquisitissima, conditorem ipsum declarat. Nec B uero musca, nec uermiculus omittendus est, ubi de naturae mira solertia agitur. Vt enim artificis cuiusuis, sic naturae ingenium in minutissimis potius contemplandum est. Quinetiam, cum rerum caussas cognoscere pulcherrimum sit (hac enim cognitione homo perfici, ab soluique potest) ut Deo immortali similis, quoad eius fieri potest, euadat, Aristotelis sane libris docemur: cur quaeque res in animalium genere ita sit, planeque feli citatem illam assequimur nobiliorem, quae in actione animi consistit, quam sapiens quoque Poëta praedicans. Felix inquit qui rerum potuit cognoscere caussas. Quid de Anima loquar? de qua toties publice, priuatimque disputatur.