Latin
DE RVFFO EPHESIO
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 45
Unproofread scanNot analysed yet
Quis Princeps non ad clementiam facile inuitetur, cum reges Apum armari quidem aculeo, sed eo nunquam uti intelli gat? Quae fides? quis amor in canibus? Quanta in Elephantis mansuetudo? Quae in Ansere uerecundia? Quantum studium ornatus, ac politurae in Pauone? Quanta opera uocis amęnae, suauisque in luscinia? Quid de iusticia Apum dicam? quae colligunt quidem ex ijs, B quibus aliquid dulcedinis inest, sed sine ullo fructuum detrimento. Quid de castitate Elephantis? qui quam impleuerit coitu, eam rursum non tangit. Aut Columbae, quę neque coire cum pluribus patitur: neque coniugium iam inde a primo ortu initum deserit, nisi uidua, aut celebs? Disciplina autem, &eruditio Elephanti, quem non faciat studiosiorem? Omnino nulla pars uitae hu manae est, quae non suorum officiorum exempla commo dissime hinc accipiat. Nam ut omittam artes illiberales, quae &ipsae ingenijs animalium non parum iuuantur, ualetudinis exempla quaeso, unde commodius peti, quam ex animalibus possint?