Latin
DE RVFFO EPHESIO
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 44
Unproofread scanNot analysed yet
Nusquam librorum suorum, philosophus C hic opinionem suam exponit, quam in his libris, quid Anima sit, undeque in corpus recipitur. Ad hęc, mores illi, &uirtutum officia, quibus uirum appellamus bo num, laudeque prosequimur, longe melius hinc accipi possunt, quam uel a rhetore, quem Graeci sophistam uocant, uel a praedicatore, nomine iam trito latinis auribus. Is enim saepenumero uita discrepat ab praeceptis, &melius hortantur alios, quam officio ipsi fungantur: ut interdum frustra illa uirtutis egregia laus recitata sit, prolixaque eorum praeceptio uacet &iaceat: cum exem pla desyderentur uitae praeceptoris, &autoritas: quam qui respicit, facilius &mouetur ad uirtutem, &in offi cio tenetur. At uero in contemplandis animalibus, moDribus, de quibus agit Aristote. exempla suppetunt omnium officiorum, &effigies afferuntur uirtutum, sum ma cum autoritate naturae omnium parentis, non simulatae, non commenticiae, non inconstantes &labiles, sed uere ingenuae, atque perpetuae. Quis enim tam peruersa natura, hostis sui generis est, quin emendetur &mi tigetur, cum nullum animal à sui generis bestiam impeti uideat? Quis tam in parentes impius, ne cum Ciconiae auis, aut Meropis pietatem erga parentes intelligat, pi entior efficiatur? Quis adeo inhumanus, illiberalisque est, quem ossifragae benignitas in pullos aquilae, non faciat benigniorem? Quis tam piger, iners, &segnis est, quin excitetur ad uitae munera, cum formicarum, aut apum labores, atque industriam intuetur? Quem non pudeat per metum peccare, cum non solum leonis animum inuictum cogitat, sed etiam Reguli auiculae, quae cum A Aquila pugnat, certatque de imperio? Quis principem bonum non colat, cum si rex Apum in itinere aberrauerit, omnes eum inquirere, odoratuque sagaci persequi, donec inuenerint, cognitum habeat, gestari etiam regem à plebe cum uolare non potest, &si perierit, omnes discedere? Nunquid parum exempli, ad boni Principis, siue desyderium, siue obseruantiam datur?