Latin
DE RVFFO EPHESIO
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 47
Unproofread scanNot analysed yet
erant, studium sentirent conquirendorum librorum, ad instruendam eam Bibliothecam, quam Pergami erat, eos in fossa quadam sub terram occuluerunt: quos &tineis, &humiditate labefactos, tandem qui ex eo gne erant, Apeli coni Teio tradiderunt, magno emptos argento, Aristote licos scilicet, et Theophrasticos. Apelicon, ut qui magis librorum esset studiosus, quam sapię, uolens corrosiones emendare, eos transcribendos dedit, scriptura non recte suppleta, quapropter libros aedidit errorib. plenos. Sed antiqui peripathetici post Theophrastum, cum omnino libris ordinarijs carerent, paucis duntaxat exceptis, exteri orum sermonum, nihil habebant, in quo firmiter philoso pharentur, sed positiones quasdam lucubrabant. Posteriores, postquam hi libri in lucem uenere, Aristotelem imitantes, longe melius quam illi philosophati sunt. Nam propter errorum multitudinem, consentanea dicere necesse habuere. Multum ad hoc Romani contulerunt. Nam continuo post Apeliconis obitu, Sylla, qui Athenas coepit, allata illi us Bibliotheca huc eam transtulit. Tyrannion quoque grammaticus incepit, cum Aristotelis amantissimus esset, eo sibi conciliato, qui Bibliothecę pręerat. Item librarij qui dam scriptorib. utentes non bonis, nec scripta conferentes, quod in his libris pręcipue fieri solet, qui uendenC ditranscribuntur: tum hic, tum etiam Alexandriae, Ad Chalcidem uersatus est, quoad uita functus est.