Latin
SVIDAS
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 48
Unproofread scanNot analysed yet
SVIDAS. βειστιτέλης κὸς νυκομάχον τοῦ καὶ φαισιάντος ὁ δὲ νικόμαχος ἴατρος οὖν τῶν ἀσκηπίαδῶν γένους ὑπὸ νικομάχου τοῦ μαχάονος ἐκ σταγείρων πόλιωρ τῆς θράούης, ρίλοσοφος, μαθητοὺς πλάτωνος, τραυλὸς τὴν φωνὴν. DE RITV DOCENDI ARIstote. ex Au. Gellij Noctibus Atticis libro. XX. CAP. IIII. COMMENTAtionum suarum, artiumque, quas discipu lis tradebat Aristoteles philosophus, regis Alexandri Magister, duas species habuisse dicitur. Alia erat quae nominabatur ἐωτερικὰ. Alia quę appellabatur ἀκροαματικά. ἐρωτερικὰ dicebantur, quae ad rhetoricas meditationes, fa cultatem argutiarum, ciuiliumque rerum noticiam con D ducebant. ἐκροαματικὰ autem uocabantur, in quibus phi losophia remotior, subtiliorque agitabatur, quaeque ad naturae contemplationes, disceptationesque dialecticas pertinebant. Huic disciplinae quam dixi ἀκρεαματικὸν tempus exercendae dabat in Lycio matutinum: nec ad eam quemquam temere admittebat, nisi quorum ante ingenium, &eruditionis elementa, atque in dicendo studium, laboremque explorasset. Illas uero ἐξοτερικὰς eodem in loco uesperi faciebat, easque uulgo iuuenib. sine delectu dabat, atque eum διλινὸν περίπατων appellabat, id est, pomeridianam inambulationem. Illum alterum supra ἐπεινὸν (utroque enim tempore ambulans disserebat) librosque suos earum re rum omnium commentarios seorsum diuisit, ut alij ἀρατερινε dicerentur, partim κηροαματικοὶ. Quos cum in uulgus ab eo editos rex Alexander cognouisset, atque ea tempesta A te armis, exercituque omnem prope Asiam teneret, regemque ipsum Darium praelijs, &uictorijs urgeret, in illis tamen tantis negocijs, literas ad Aristotelem misit. Non eum recte fecisse, quod disciplinas ἀκροαματικὰς, qui bus ab eo ipse eruditus foret, libris foras editis inuulgasset.