Latin
DE FINLBVS LIB. V
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 50
Unproofread scanNot analysed yet
DE FINLBVS LIB. V. PERSEQVVTVS est Aristoteles animantium omnium ortus, uictus, figuras. Theophrastus autem stirpium naturas, omniumque fere rerum, quae è terra gignuntur, caussasque atque rationes. Ab Aristotele mores, instituta, disciplinas, à Theophrasto leges etiam cognouimus. Et plura ibidem de comparatione AriD stotelis &Theophrasti. DE ARCHELAO, &Anaxagora, ANAXAGOrae discipuli fuerunt Archelaus phy sicus, &Euripides poëta. Strabo. libro. xiiij. DEHERACLIDE HIEROPHILO. SVPRA MEMInimus Heraclidis cuiusdam, &Hierophili, utraque nomina coniungit Strabo libro decimoquarto: ut diuersi fuisse uideri possint. Ex Erythri inquit, ciuitate aetate nostra fuit Heraclides Hierophilus medicus, Apollonij condiscipulus, eius qui Mus est cognominatus. Sed &libro duodecimo. Prusiensem quendam facit. Asclepiadem, Bithyniensem. Vnde suspicor, plures eius nominis fuisse. A