Latin
DE FINLBVS LIB. V
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 52
Unproofread scanNot analysed yet
DE TEOPHRASTO. HEOPHRASTVS ex Eresso Lesbi ciuitate, Aristotelis discipulus, &successor: sic dictus est, ab oris suauiloquentia, cum ante Tytamus appellaretur. Habuisse fertur discipulorum duo milia. Opera eius quanta nullius alterius à Diogene commemorantur inter quae sunt. Libri sex Epitomes in Aristote. de animalibus. Extant hodie tantum de plantis, conuersi a Theodoro Gaza. De lapidibus &metallis. De sudore. Item Methaphysica. Emersit Alexandri magni temporibus, ut inquit Plinius libro decimotertio, capite decimosexto. Exces sitque admodum senex. Autores. Suidas, Strabo, &Dio B genes Laertius. STRBO LIB. XIII. EX ERESSO fuere Theophrastus, &Phanias philosophi peripathetici, &Aristoteli familiares. Theophrastus prius dictus est Tytamus. Nam Aristoteles mutato nomine, eum Theophrastum uocauit, simul priorem nominis absurditatem euitans, simul etiam studij facundiam significans. Aristoteles discipulos suos omnes eloquentes fecit, Theophrastum uero eloquentissimum. DE AVICENNA, AVICENNA natione Arabs, patria Cardubensis, è stirpe regia. Vnde à medicis Princeps uocaCtur. Extant eius hodie opera quę Canones &Cantica inscribuntur. Scripsit &Metaphysicen. DE AVERROE. VIC coaeuus Auerrois, multae eruditionis Philosophus &Medicus, qui cum maxima laude, &ipse Aristotelis libros est commentatus.