Latin
DE IOANNE MESVE
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 52-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE IOANNE MESVE. VIXIT HIC anno, ut supputat Volaterranus, clx. Euangelistam hunc suum faciunt, qui barbaricae medicinae se manciparunt. ERAS RASIS &ipse Arabs cunctorum ante se scriptorum commentarios ingenti uolumine coegit, quod Medici, Continens uocant. DE ALBATENIO. IC. GALeni libros primus in Arabum conuer tit Idioma (teste loan. Serapione) &in Aristote. com mentarios scripsit. DE PETRO APPONIO. OETRVS Apponius, ille est, quem Conciliatorem uocant uulgo, Theoricus medicus, sed plane doctissimus &acutissimus. Bononiae docuit, ac decessit fere octogenarius. Tanta fuit eius celebritas, ut uocatus ad aegrotos, non minoris conduci se pateretur (idque extra urbem) quam I. florenis in singulos dies. Vocatus ab Honorio Pontifice. iiij. centum statui sibi paciscebatur, sed cum sanitatem ille recuperasset, mille donatus fuit. DE EVENORE. SCRIPSIT libros Therapeuticae. ut autor est Aurelianus.