Latin
SVIDAS DE GALENO
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 62
Unproofread scanNot analysed yet
annos uixisse, tantaque in cibo et potu abstinentia usum, ut ad satietatem nunquam comederit, aut biberit, nec crudum quicquam unquam gustarit: unde sit factum, ut odorificum semper anhelitum spiraret. Sed, quod longe apud me mirabilius est, citra ullam omnino affectionem, sola defecerit senectute. Quod in humanis est rarissimum, in tanta subD blandientis gulae lasciuia, &in interitum uergentis na turae fragilitate, ut silentio conterantur lancinantes hinc inde incomodorum turbines. Vtcunque, hinc certe adagium obrepere aduerto, ut Galeni ualetudinem dica mus pro ea, quae ultra humanum captum nimis sit prospera, minusque offensa. Nec me tamen fallit, quid aduer sus hanc astructionem nostram proferri ab eruditiori bus possit, tum ex Galeno ipso, tum ex scriptorib. alijs. Nam Suidas autor est, Galenum tantummodo annos uixisse septuaginta. Ita enim de eo scribit, ut obiter etiam superpondio Lectorem onustum remittamus. Gale. inquit, arte medica celeberrimus. Pergami est natus. Marci, &Commodi, ac Pertinacis Imperatorum temporibus Romae uixit. Niconem habuit patrem, Dig Geometriae, ac Architecturae peritum. Plurima non in Medicina solum, sed &in Philosophia condidit.