Latin
SVIDAS DE GALENO
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 63
Unproofread scanNot analysed yet
Immo uero in Grammatica, &Rhetorica, quae, quod omnibus ferè obuia sunt, &uulgo notissima, recensere consilium non est. Vixit annos. Ixx. Galenus porro ex graecae linguae proprietate quietum, tranquillumque signat. Caeterum Galenus ipse de se ita propemodum scribit libro de interioribus. ij. Sum inquit, mihi conscius, quodam tempore tanto me esse conflictatum dolo re, ut uentris interiora arbitrarer conuelli, lancinarique, praecipue qua meatus urinae sunt inter renes, ac uesicam: mox uero clystere usus ex oleo &ruta, pręcellen ti dolore humorem deieci, uitro liquescenti persimilem. Quod genus Praxagoras uitreos uocat humo-B res. Sicut in plaerisque subinde experimento didici: qui etiam tradit, esse humorem illum frigidissimum. &recte ille quidem: nam sensu teste comprobatur. Mirum tamen, unde nam sit frigiditas tanta, quae nulla Porro in lib. de alimentis. ij. ubi (rione recalescat. de Lactuca sermo est, sic scribit. Vtuntur inquit, ea ex aqua decocta, sicuti ego nunc incaepi, posteaquam deprauati mihi dentes sunt, Sed &alibi scribit, cum circa diaphragma laboraret, se somniauisse, liberatum iri, si sanguinem mitteret ex uena quae est inter pollicem, &indicem: minuisse sanguinem, conualuisse. Haec ad praesens comperta nobis de Galeno sunt. Suam uero ipsemet praestantiam quodam libro pateC facit, sic propemodum scribens. Itaque Medicinam pro fessus ad senectutem usque, nullam omnino ad hanc diem calumniam subij, uel curando, uel praesagiendo.