Latin
197 to 205
Otto Morena, Historia Frederici I 197-205
Not analysed yet
Multi autem hoc videntes, quia ibi manere non poterant, Cremone recesserunt; ibique etiam plerique infirmantes hoc seculo cum magno dolore migraverunt. Mediolanenses itaque in ipso die Iovis, in quo Laudenses Laude, ut dictum est, recesserunt, in sero Laude venientes, omnia suburbia primum expoliantes, in ipsa nocte et in sequentibus duobus diebus tota exarserunt posteaque ipsas domos dirupaverunt; ac vites et arbores Laudensium incidentes hominesque Laudenses, qui adhuc ibi remanserant, capientes eos in carcerem deduxerunt. Preterea in hac eadem estate Mediolanenses iterum Laude redeuntes totas ipsorum Laudensium segetes in Laude et per totam etiam fere Laudexanam ad suam utilitatem collegerunt. Deinde turres de Montexello et turrem de Castellione, turrem quoque de Sancto Vito et turrem de Camairago dirupantes, venerunt postremo in campis supra costam de Cavacurta. Laudensesque, qui ad Piziguitonem confugerant, una cum ipsis de Piziguitone et cum paucis equitibus Cremonensium ,qui minus de triginta fuere, obviam usque in campos de Salvaterra Mediolanensibus cum vexillis et aliis insigniis levatis iverunt. Mediolanenses igitur et Laudenses in aperto campo morantes et bene se prospicientes nullo nemore nullisque vitibus, nullo etiam fossato aut cesa nullisque arboribus inter utramque partem existentibus; quamvis Laudenses pauciores fuerant, tamen Mediolanenses nullo modo eos tunc invadere ausi fuerunt, sed cum magno timore ad eorum castra, que ad Castellionem fuerant, redierunt. Deinde Mediolanum reversi sunt. Hac eadem estate, que fuit in millesimo centesimo LVIIIº anno, in mense Iulii venit tunc dominus Fredericus imperator una cum rege Boemie et maxima multitudine archiepiscoporum ,episcoporum, ducum et marchionum, comitum et ceterorum aliorum principum cum maximo et innumerabili exercitu in Longobardia. Cum autem Brixiam appropinquassent et nullum incommodum Brixiensibus se facere adhuc disposuissent, nisi forte quod ipsorum scutiferi aliquid comedendi causa villanis eorum auferebant, sicut in hoste fieri solitum est –nec aliud leviter esse potest –,Brixienses pecunia magis quam amore Mediolanensium iam corrupti super scutiferos regis Boemie, qui primum ante quam imperator venerat, irruentes equos ipsorum abstulerunt, plerosque etiam interfecerunt; alii vulnerati pluribusque etiam semivivis relictis fugierunt.