Latin
206 to 215
Otto Morena, Historia Frederici I 206-215
Not analysed yet
Hoc autem a rege Boemie audito valde ira commotus est; ac deinde cepit ipse et omnis eius exercitus, qui valde grandis fuerat, totum Brixiensem episcopatum ,prout poterant, devastare. Interea namque imperator cum suo maximo veniens exercitu ibi in Brixiensi episcopatu cum ipso Boemie rege hospitatus est. Ibique per quindecim fere dies morantes multa castra multasque villas, innumerabilia quoque Brixiensium loca dissipaverunt atque igne cremaverunt infinitamque predam Brixiensibus usque prope ipsam civitatem abstulerunt. Tunc vero Brixienses maxime perterriti an etiam ne caperentur, statim cum imperatore pactum inientes, quod tunc optavit imperator, fecerunt. Denique imperator itaque discedens Mediolanumque se velle ire disponens, cum ad pontem, qui dicitur de Cassano, qui supra Adue flumen positus fuerat, pervenisset indeque per eum transire voluisset, quam plures Mediolanenses una cum multis villanis ex alia pontis parte supra ipsius fluminis ripam imperatori obviam fuere transitumque per pontem ipsum ei contradixere. Imperator namque et omnis eius exercitus hoc prospiciens nesciensque etiam, qua parte possent tunc ipsum flumen transire, valde condoluit. Boemenses itaque una cum maxima Teotonicorum parte deorsum a ponte iuxta ipsum flumen deambulantes tamdiu perrexere, quousque ad quendam locum venere, ubi aqua eis videbatur parva, quod satis inde ipsum flumen transire per ipsam aquam putaverunt . Cum autem ibi pervenissent, statim intus se, ac si nulla tunc ibi esset aqua, proiecerunt multique ex ipsis cum equis et aliis armis in ipsa aqua periclitaverunt; alii vero ex alia fluminis parte foras exeuntes versus Mediolanenses vexillis levatis ire ceperunt. Mediolanenses igitur, ut eos ultra flumen transire et contra ipsos venire a longe prospexerunt ,terga statim vertentes, versus Mediolanum pontem deserentes fugere ceperunt. Imperator itaque ac Boemie rex omnisque eorum exercitus per pontem transeuntes, cum iam maxima pars exercitus ultra ipsum pontem pertransisset totusque pons ab una parte usque ad alteram hominibus et equis onustus valde foret, tunc quadam parte pontis fracta omnes, qui supra ipsam partem fuerant, milites, scutiferi et etiam equi in ipso flumine Adue ceciderunt.