Latin
486 to 494
Otto Morena, Historia Frederici I 486-494
Not analysed yet
Cumque Mediolanenses comedissent, omnibus ad concionem per sonitum tubarum convocatis atque collectis prope carozolum ipsorum, preceperunt consules Mediolani omnibus hominibus de porta. . . et de porta. . . ,ut ex illa parte pusterle sancti Vincencii Laudenses acriter expugnarent; illis vero de porta. . . et de porta. . . preceperunt, quod invaderent ad pusterlam de Silva Greca; et illis de porta . . . et de porta. . . preceperunt, ut ante portam Imperialem ac Papiensem atque Cremonensem se ponerent gattosque et petrerias ante portam Papiensem atque Cremonensem adducerent et ignem cum petreriis in civitatem traherent. Et sic omnibus constitutis a concione discedentes cum ingenti clamore ad capienda arma cucurrerunt. Qui postquam fuerunt bene armati, omnes per ea loca, quibus fuerat eis preceptum, cum vexillis et magno sonitu profecti sunt. Quod Laudenses considerantes ac per portas, pusterlas aliaque loca, prout melius visum eis fuit, se armatos dividentes et se obviam Mediolanensibus opponentes, magnum prelium inter se commiscuerunt. Ipsi namque Laudenses, qui ad pusterlam sancti Vincencii cucurrerant, cum lanceis, ensibus atque lapidibus viriliter se defendentes, statim duos de Mediolanensibus interfecere; quorum unum dum quidam alius Mediolanensis ad se trahere conaretur, ripa Adue supra quam stabat ei deficiente in ipsam Aduam corruit ibique necatus est; ac multi ex aliis sunt ad mortem vulnerati. Sed et ex Laudensibus plerisque vulneratis nemo tamen tunc interfectus fuit. Illi autem, qui per predictas portas iverant, magnum prelium a Laudensibus receperunt, aliquibus ex eis cum sagittis et petreriis, que erant intra civitatem, morti traditis. Sed illi Mediolanenses, qui ad portam Papiensem duxerant gattos et petrerias, fere usque ad fossatum recepti, prohicientes ignem cum ipsis petreriis et pillottos seu sagittas igne accensos intra civitatem, Laudensibus se robuste defendentibus opitulante Deo nihil eis nocere valuerunt. Illi quoque, qui ad pusterlam de Silva Greca, que et de Serravalle dicitur, iverant, adeo robuste Laudenses, quos invenerunt ibi, expugnaverunt, quod ipsi intra portam ipsius pusterle vi maxima impulsi vix potuerunt ipsam portam claudere.