Latin
495 to 504
Otto Morena, Historia Frederici I 495-504
Not analysed yet
Qua clausa Mediolanenses foris supra fossatum iuxta tolimen euntes, in quibusdam partibus ipsum tolimen extirpaverunt, ita etiam quod aliqui ipsorum in Serravallem intraverunt, Laudensibus resistere non valentibus. Quod Laudenses considerantes, maximo timore perterriti, plurimi ex eis usque ad alium fossatum de Serravalle fugierunt. Alii vero pocius mori volentes quam civitatem sic amittere, Mediolanensibus acriter obviam occurrendo illos, qui intus venerant, summa vi eiecerunt, duobus ex eis occisis ac duobus aliis exire properantibus et in Aduam corruentibus ibi mortuis; alii vero omnes pre timore nimio de fossato transeuntes vix de fossato exire valuerunt. Et ibi fuit interfectus Tebaldus Bardonus a Mediolanensibus; et multi alii Laudenses fuerunt ibi vulnerati . Levaglesia quoque Gambarus Mediolanensis ictu petrerie occisus fuit. Quidam vero alii de Mediolanensibus per mediam paludem de Silva Greca intrantes et fossatum transeuntes supra costam civitatis ascenderunt ex ea parte, ubi est domus Ricchi, qui dicitur ser Bonzani filii Riccardi. Ibique fuerunt pauci obviam eis, inter quos fuit Ligabos, qui dicitur Scarpigna, qui cum magno lapide sic unum de eis percussit, quod ipsum semivivum usque in fundum fossati in aqua proiecit; quem sic irruere socii conspicientes, statim omnes perterriti fugiendo redierunt, socium de fossato extrahentes . Sed cum maximum prelium per magnam partem diei Mediolanenses cum Laudensibus commisissent, videntes se parum posse Laudensibus nocere tum propter fossata maxima tum propter paludes, de quibus civitas circumdata fuerat, tum etiam propter copiam Laudensium bene armatorum seque fortiter defendentium a prelio discesserunt, ad tentoria revertentes . Laudenses vero Cremonam atque Papiam suos nuncios misere, qui Cremonensibus et Papiensibus atque imperatori, qui tunc erat Papie, que acta fuerant intimarent et auxilium ab eis peterent. Sero autem facto Placentini in auxilium Mediolanensium venere, per mediam portam Cremonensem fere usque ad paludem castra ponentes.