Latin
616 to 622
Otto Morena, Historia Frederici I 616-622
Not analysed yet
Ibique pene toto exercitu Teutonicorum relicto, Cremonensibus et Papiensibus aliisque Longobardis licentiam domum redeundi concessit ,cum paucis suis principibus Laude veniens ad concilium a domino tercio Victore papa ibi constitutum. Venitque Laude ipse dominus papa die sabbati, que fuit septimodecimo die mensis Iunii. Sequenti vero die, in quo fuit tunc festivitas sanctorum Gervasii et Prothasii, inceptum est sacrum concilium, quod a principio Papie, deinde Cremone fieri dispositum fuerat; postremum tamen ad honorem Laudensium ex voluntate imperatoris Laude celebratum est. In quo dominus imperator cum suis principibus et dux Boemie ac dominus Pelegrinus Aquilegiensis patriarcha et dominus Guido electus Ravenne archiepiscopus ac dominus Raynaldus electus archiepiscopus Colonie et dominus archiepiscopus Treverensis et dominus Vianensis archiepiscopus et una cum plus de. . . . episcopis et magna copia priorum, abbatum, prepositorum aliorumque clericorum, qui venerant ad synodum seu concilium ,unanimiter confirmaverunt electionem et illam confirmationem ,que in preterito anno Papie iam facta fuerat de ipso papa Victore. Fueruntque in ipso concilio recitate littere excusatorie regis Dacie et regis Norguegie ac regis Ungarie, Boemie quoque regis ac sex archiepiscoporum et viginti episcoporum multorumque abbatum tam Claravallensium quam aliarum congregationum, atque prepositorum. In quibus omnibus litteris reponebatur: ipsos reges cum universis eorum provinciis ac predictos archiepiscopos, abbates et prepositos prefatum dominum Victorem velle se pro papa et domino tenere et se velle ratum habere totum hoc, quod dominus Victor statuerit in ipso concilio cum aliis ibi presentibus. Fuerunt alii in ipso concilio excommunicati, id est dominus Ubertus Mediolanensis archiepiscopus una cum Mediolani consulibus et omnes eorum consiliarii et episcopus Placentinus et Brixiensis et Placentie ac Brixie consules omnesque ipsorum consiliarii ac illi omnes, qui interfecerant Maguntinum archiepiscopum et qui in eius morte consenserunt.