Latin
623 to 633
Otto Morena, Historia Frederici I 623-633
Not analysed yet
Et episcopus Bononiensis . . . . . . . . . . . . . . . depositi fuere irrecuperabiliter. Episcopus vero Paduanus, episcopus. . . usque ad kalendas Augusti termino eis dato ab officio suspenduntur. Et hec acta sunt in die Iovis, cum concilium usque ad ipsam diem perdurasset, in quo fuit tunc festivitas sancti Iacobi Alphei. Finito quoque concilio dominus Vercellensis episcopus una cum multis aliis episcopis Papiam tendere volentes a potestatibus Laude postulant, ut secum Laudenses mittant milites, quo securius incedere valeant. Quibus ad episcoporum placitum a potestatibus missis, cum iam per decem miliaria equitassent versus Papiam, apparuerunt eis viginti et quattuor milites Mediolanensium; et ceperunt post eos currere. Mediolanenses vero putantes, quod Laudenses, qui non erant nisi viginti duo, satis plures essent, terga subito vertunt, ad nemora fugientes; et Laudensibus eos cum magno clamore persequentibus de equis se deiciunt, ut in nemore se occultent, et ab oculis Laudensium, qui adhuc longe distabant, penitus disparuerunt. Laudenses vero ad nemus pervenientes de equis descendunt et Mediolanenses per frondes querunt. Postremo quoque novem de equis ipsorum inveniunt et quattuor Mediolanenses captos in carcerem Laude duxerunt, videlicet Flamengum de Erminulfis et Sicardum de Concorezo et Ottonem Faroldum et. . . . de Mulinaro. In sequenti vero die dominico, in quo fuit festivitas sanctorum Prosperi et Severe virginis, cepit dominus imperator rocham, que dicitur de Cornu, cum plus de centum hominibus ,qui erant intus inter rusticos et cives Mediolani; unicuique eorum fecit truncare manus, decem et septem aliorum; reliquos tota rocha exarsa et dissipata in carcerem fecit detrudi. Sequenti etiam mense Iulio cepit comes Gozolinus Teutonicus ,et quem imperator preposuerat illis de Seprio et de Martexana, castrum de Blandrono; omnibus, quos intus invenit, dimissis totum exarsit et destruxit. Preterea quoque die Lune, que fuit septimo die sequentis mensis Augusti, ceperunt Placentini quattuordecim milites Laudenses in Runchalia, videlicet Maxigottum et Guilielmum de Abonis et Guilielmum de Fixiraga et Bregondium filium Oldrati Morene ac decem alios.