Latin
663 to 671
Otto Morena, Historia Frederici I 663-671
Not analysed yet
Imperator autem Laude hyemans noctu dieque tam Laudenses quam Teutonicos stratas custodire facit, per quas a Brixia et a Placentia solita fuerant victualia Mediolanensibus afferri. Et si qui mercatum aliquod Mediolanum deferre inveniebantur, dextre manus amputabantur eis. Adeoque detenti sunt Mediolanenses et Brixienses ac Placentini –tum quia strate, per quas ire consueverant, a Papiensibus et ab his, qui morabantur apud Mombrionem, ac a Laudensibus et equitibus imperatoris Laude habitantibus et a Marchoardo assidue custodiebantur, tum etiam quia manus amputabantur his, qui mercatum inveniebantur Mediolanensibus afferre –,quod ad se invicem proficisci minime audebant. Et ad tantam inopiam devenerunt Mediolanenses victualium, quod in stario salis dabant solidos duodecim denariorum Mediolanensium novorum, in stario vero frumenti duos soldos ad starium Mediolanensem. Quocirca Mediolanenses considerantes se minime tot habere victualia, quod usque ad novas segetes vitam possent producere, scientes etiam imperatorem adeo fore constantis animi, quod usque ad longeva tempora non cessaret et ipsos opprimere, donec Mediolanum haberet in sua potestate, consilium habuerunt inter se, utilius fore cum imperatore ad ipsius placitum pacem componere sibique de offensis satisfacere ac ab eo misericordiam implorare, quam ulterius in tantis angustiis et necessitatibus consistere. Legatos itaque Laude ad imperatorem mittunt, quibus denunciant ei, se velle pro honore ipsius murum civitatis et fossatum a sex partibus demoliri et potestatem recipere per eum. Imperator autem habito consilio suorum principum et Cremonensium ac Papiensium, Novariensium quoque et Cumensium atque Laudensium et aliarum civitatum ac principum Longobardie legatis respondit, se minime recipere Mediolanenses, nisi sub eo se ponerent omnifariam sine aliquo tenore et absque ulla conditione facturi, quicquid eis preciperet. Legati vero Mediolanum reversi, que ab imperatore audierant, sapientibus Mediolani aperiunt. Qui diu inter se hoc revolventes et dentium stridore frementes, quid eis faciendum sit, titubabant, subversionem civitatis metuentes, si sic penitus imperatoris iugo se submiserint, paventes quoque, si se taliter imperatori submittere denegaverint, ne post magna detrimenta iterum, velint nolint, se ipsi supponere cogantur.