Latin
653 to 662
Otto Morena, Historia Frederici I 653-662
Not analysed yet
Nam lantegravo, qui duxerat secum quingentos milites, et fere omnibus militibus cancellarii, qui fuerant similiter plures quam quingenti, et militibus ducis Boemie licentiam domum redeundi concesserat. Conradum vero comitem palatinum de Reno fratrem suum et Gulielmum marchionem de Monferrato atque Guidonem comitem de Blandrate castrum de Mombrione munire ipsumque custodire ipsorum militibus precepit. Circa ecclesiam quoque de Ripalta Siccha magna propugnacula fossatorum aliarumque machinarum ad defensionem utilium fecit fieri, relictis ibi quibusdam suis militibus, qui ea die noctuque custodirent. Comitem vero Marchoardum de Grumbac posuit cum aliquibus militibus in castro de Sancto Gervasio, quod est prope Trezum, ut sic undique viis quasi obclusis non auderent Mediolanenses mercatum ducere a Brixia vel Placentia nec Brixienses neque Placentini, amicissimi Mediolanensium et hostes imperii, quicquam victualium auderent ipsis Mediolanensibus afferre. Proximo vero mense Decembris, dum imperator foret Cremone, venire serenissima imperatrix Papia Laude. Et infra proximos tres dies venerunt ultra quingentos milites Mediolani, ut Laudenses invaderent. Et maxima parte ipsorum latitante in nemore, qui dicitur Sancti Iohannis, quasi centum de ipsis usque ad lavanderium de Pulignano, quod non est multum longe a civitate Laude, currentes magnam predam levaverunt. Laudenses autem et dux de Rotemburgo cum suis militibus et milites, qui cum felicissima augusta venerant, aliique milites Teutonici, qui fuerant tunc Laude, velociter egredientes eos persecuti sunt, ita quod fere totam predam recuperavere, aliquibus de Mediolanensibus captis; eosque fugavere, usque dum videre Mediolanenses, qui latitaverant, in auxilium suorum occurrere. Deinde vero Mediolanenses fugantes Teutonicos atque Laudenses fere totam predam, quam habuerant, iterum recuperaverunt, plerisque de Teutonicis ac Laudensibus captis et uno bellicosissimo milite imperatricis occiso. Et prope ecclesiam sancti Martini de Cassetis utraque acies inter se diu dimicavere; et neutra parte super alteram plenarie currere audente, utpote se invicem timentibus, prelium tandem diremptum est.