Latin
681 to 692
Otto Morena, Historia Frederici I 681-692
Not analysed yet
Igitur in proximo die Martis venerunt quasi mille pedites Mediolani cum carocio suo et vexillo maximo supra carocium atque cum nonaginta quattuor aliis vexillis. Que omnia imperatori tradiderunt ac duas tubas, que habebant, in signum tocius reipublice Mediolani. Omnesque prefato modo iuraverunt . Proxima vero die Mercurii abstraxit benignus imperator Mediolanenses de banno et precepit consulibus, quod adhuc facerent ad eum venire centum quattuordecim milites, ut ipse haberet ex eis quadringentos obsides inter illos CXIIII et alios, quos elegerat de his, qui iam venerant in die dominica et qui erant ducenti octuaginta et sex. Et omnibus peditibus domum remeandi licentiam tribuit. Precepitque eis, ut tantum de fossato ac muro Mediolani demoliantur per unamquamque portam Mediolani, quod ipse cum exercitu suo civitatem possit largiter introire. Elegitque ibi imperator sex Longobardos et sex Teutonicos, qui Mediolanum irent universosque Mediolanenses prefato modo iurare facerent. Et ego Acerbus Morena filius Ottonis Morene, qui hanc istoriam deinceps dictavi, qui tunc eram potestas Laude, fui unus de predictis duodecim. Et usque ad sabbatum proximum fecimus iurare quasi universos Mediolanenses ,quos invenimus. Ego quidem et Fredericus de Asia camerarius imperatricis fecimus iurare habitantes in porta Nova; comes vero Conradus de Ballanuce ac Girardus de Cornazano fecerunt fieri sacramentum per portam Romanam, Guido de Sancto Nazario Papiensis et Ugo Teutonicus de. . . per portam Cumacinam, Monacus vero Otherici de Cremona et. . . per portam. . . ,Rodulfus vero iudex de Mantua et quidam Teutonicus nomine Tetricus per portam Arienzam, Oldricus de Novaria et. . . per portam. . . . In proximo autem die dominico venerunt centum quattuordecim milites Mediolani ad inclinationem et inclitum imperatorem ,sicut ipse preceperat, et etiam viginti sex plus; prefatoque modo coram eo iuraverunt. Sequenti autem die Martis recessit clementissimus imperator Fredericus de Laude Papiam una cum benigna coniuge sua Beatrice et cum omni quasi suppellectili sua et cum duce Boemie et Frederico duce de Rotemburgo, qui fuit filius regis Conradi patrui imperatoris, et cum marchione Tederico de Saxonia et ipsius marchionis duobus fratribus et cum comite Olrico de Lanzburg et cum comite Redulfo de Lindo atque cum Raynaldo cancellario, qui electus erat archiepiscopus Colonie, ac etiam cum aliis multis tam episcopis quam marchionibus et comitibus Teutonicis, qui omnes erant Laude cum imperatore, et cum omnibus fere militibus, quos Laude habebant.