Latin
693 to 703
Otto Morena, Historia Frederici I 693-703
Not analysed yet
Duxitque secum omnes predictos Mediolanenses ,quos pro obsidibus retinuerat. Sequenti deinde die Lune postea precepit imperator consulibus Mediolani, ut usque ad octo dies facerent omnes personas tam masculos quam feminas exire civitatem Mediolani. Quod equidem, licet luctuose, plenarie adimplevere Mediolanenses euntes Papiam et Laude, Pergamum quoque atque Cumas et per alias civitates ac loca Longobardie. Maxima tamen ipsorum pars stetit circa civitatem extra fossatum, imperatoris misericordiam expectantes atque putantes, quod imperator civitatem intrare subito eis concederet et in ipsa solito more habitare. Unde ipse imperator die Lune, que fuit sextus dies ante kalendas Aprilis, Mediolanum venit cum principibus suis et Cremonensibus, Papiensibus quoque et Novariensibus atque Cumensibus et Laudensibus et cum illis de Seprio et de Martesana . Precepitque Laudensibus, ut portam Orientalem, que vulgo Arienza dicitur, totam destruerent; Cremonensibus vero portam Romanam demoliendam commisit, Papiensibus portam Ticinensem, Novariensibus portam Vercellinam, Cumensibus portam Cumacinam, illis vero de Seprio ac de Martexana portam Novam. Qui omnes in tantum ad destructionem conati sunt, quod usque ad proximam diem dominicam olivarum tot de menibus civitatis consternavere, quod ab initio a nemine credebatur in duobus mensibus posse dissipari. Et, ut vere opinor, quinquagesima pars Mediolani non remansit ad destruendum. Remansit tamen fere totus murus civitatem circumdans, qui adeo bonus et de magnis lapidibus confectus fuerat et quasi centum turribus decoratus, quod, ut extimo, nunquam tam bonus fuit visus in Italia –preter forte Romanum –neque deinceps videbitur. Remansit quoque campanile ecclesie maioris mire pulcritudinis maximeque altitudinis et admirande latitudinis, quale nunquam fuisse dicitur in Ytalia; quod post paucos dies imperator deponere fecit, quod super maiorem ecclesiam ruens magnam ipsius ecclesie partem dissipavit. Laudenses namque preteritorum et innumerabilium dolorum memores, quos a Mediolanensibus olim sustinuerant ,non solum portam Orientalem sibi commissam ad destruendum plenarie demoliti sunt, verum etiam de porta Romana magnam partem prosternant.