Latin
85 to 95
Otto Morena, Historia Frederici I 85-95
Not analysed yet
Mediolanenses cum hoc facere noluerunt, quamvis tristissimi ,statim abierunt; Mediolanumque reversi omnia, sicut egerant et audierant, narraverunt. Mediolanenses itaque his auditis nolentes quidem, quod Laudenses vel Cumenses de ipsorum iugo vel potestate aliquo modo exirent, valde condoluerunt. Rex namque post paucos dies una cum Papiensibus et Novariensibus duo nobilia castra Mediolanensium, que ultra Ticinum habebant, unum quorum, ut vulgariter dicam, Galliade vocabatur, alterum vero Trecade, cepit ac penitus usque in fundamentum ea destruxit. Hoc autem a Mediolanensibus cognito pro mortuis se reputaverunt; ac deinde omnia quecumque potuerunt mala de rege utpote hoste dicere conati sunt. Rex autem deridens cum marchione Gulielmo de Monferato ad Astem perrexit. Astenses vero civitatem ipsam deserentes ad quandam eorum roccam, que vocatur Nonum, in quodam monte supra ipsam civitatem non multum longe positam cum omni ipsorum mobilia confugerunt. Rex itaque ipsam Astem civitatem capiens tradidit eam predicto marchioni ,pro quo iam dictos Astenses in bannum posuerat ipsamque civitatem propterea ceperat, quod per ipsum iusticiam eidem marchioni facere renuerant. Ipse vero marchio partem muri ac quam plurimas turres ipsius civitatis destruens fedus cum ipsis Astensibus fecit. Preterea Papienses, qui tunc cum Terdonensibus guerram habebant, ad predictum regem venientes graviter de Terdonensibus conquesti fuere, dicentes ipsos maximas iniurias eis intulisse ac castra eorum invasisse; petieruntque etiam ab eo, ut ipse faceret eos iusticiam ipsis facere. Rex autem ut hoc audivit, Terdonenses ad iusticiam Papiensibus faciendam plene per suos legatos convocavit, dicens eis ammonensque eos, quatenus se sub ipso et curia sua ponerent iusticiamque Papiensibus facerent. Terdonenses vero, partim quod regem amicum Papiensibus fore putabant, idcirco fingentes se eum habere suspectum, hoc renuebant; tamen etiam quia forte de iusticia diffidebant, tum quidem, quod magis in veritate est, idcirco quia in virtute ac potencia Mediolanensium, qui acriter eos adiuvabant, plurimum confidebant, tali iudici colla eorum supponere omnino repudiaverunt.