Latin
96 to 101
Otto Morena, Historia Frederici I 96-101
Not analysed yet
Rex vero semel ac per plurimas vices ipsos Terdonenses in ius vocatos, cum et ipsi venire noluerunt, in banno eos publice posuit; minaturque etiam eis sepe, quod, nisi resipiscerent, supra eos equitaret et ipsos et eorum civitatem caperet ac penitus destrueret. Terdonenses namque multa inientes consilia, tandem ortatu et consilio maximoque Mediolanensium impulsu verba ipsius regis vilipendentes ac ad eorum perniciem et interitum sua pessima fortuna, ut ex post facto apparuit, properare cupientes, ipsi regi omnino parere noluerunt. Rex igitur super ipsos se cum exercitu suo iturum proposuit bellumque super eos se facturum indixit. Ac Mediolanenses hoc audientes cito se preparaverunt et multos Mediolanensium equites Terdone regi obviam miserunt. Rex itaque Fredericus una cum duce Henrico de Saxonia, qui in Longobardia cum ipso rege fere cum non minori copia equitum quam ipse rex venerat, necnon etiam et cum Papiensibus Terdonam veniens ibidem castrametatus est circa ipsam civitatem in millesimo centesimo quinquagesimo quinto ab incarnacione Domini anno in primo die Lune quadragesime, que fuit tunc terciodecimo mensis Februarii, de indictione tercia; obseditque eam cum manganis et pretheris usque in diem. . . . ,que fuit. . . . die mensis sequentis Aprilis. In ipso vero die Ugone Vesconte aliisque quam pluribus Mediolanensibus et Terdonensibus manganis et pretheris aliisque armis iam interfectis, vivis etiam maxima aque penuria constrictis Terdonenses et Mediolanenses, qui ibi aderant et infra solam civitatem se omnes reduxerant, quia dux Henricus cum suis Saxonibus iamdudum totum burgum de Terdona ceperat et illum ardendo penitus destruxerat, se amplius regis manus evadere non posse cernentes regi se omnes tradiderunt ,eo videlicet pacto, quod ipsi omnes masculi et femine extra civitatem cum omnibus rebus, quas ipsi portare possent, exirent, alias vero res omnes, quas insemel portare non possent, ipsi regi eiusque exercitui penitus dimitterent.