Latin
857 to 864
Otto Morena, Historia Frederici I 857-864
Not analysed yet
Itaque statuta die omnibus tam equitibus quam peditibus preparatis maximaque hominum copia et fere innumerabili insimul coadunata versus Toscolanum ire ceperunt. Contra quos Coloniensis episcopus atque Christianus cancellarius comesque Robertus ac comes Macharius ceterique principes, qui cum eis fuerant, cum eorum parvo exercitu tam Teutonicorum quam Toscanorum atque Longobardorum, quamvis paucissimi versus illorum multitudinem fuerant, tamen obviam illis venerunt; nam, sicut in veritate ab illis, qui tunc ibi in illo exercitu aderant, mihi relatum est, Romani cum eorum exercitu inter equites et pedites plus de triginta milia computabantur . Cum vero utraque acies in campis apertis fuit atque bene una pars alteram se prospexit, vexillis levatis signoque dato ac maximo clamore hinc inde levato acriter se invadunt fortiterque pugnant; ab utraque parte plurimi vulnerantur, mortui corruunt. Sed quia Romani ultra viginti tantum fuerant, quam adversarii eorum essent, impetum magnum super Teutonicos fecere. Teutonici autem, quia paucissimi fuerant versus illos, pre multitudine illorum vix sustinere potuerunt; sed tamen acriter se defendentes viriliter steterunt. Archiepiscopus namque et cancellarius aliique etiam principes, qui secum aderant, hoc videntes valde perterriti fuere; sed tamen ipsi scientes et videntes se aliter evadere non posse, nisi iter ferro aperirent, ipsemet archiepiscopus et cancellarius vexillum in manu accipiens signoque dato maximis vocibus cantum Teutonicum, quem in bello Teutonici dicunt, videlicet 〈Christus qui natus〉 et cetera, omnes levantes acriter super omnes Romanos irruerunt. Romanorum igitur multitudine perterrita, quia ipsi Romani impetum eorum non potuerunt sustinere, equites Romanorum pedites ipsorum in campo deserentes fugere ceperunt. Pedites namque cum viderunt equites suos se in campo deserere ac, prout poterant, longe ab eis fugere, tum quia forte iusticiam non habebant, tum etiam quia, postquam in campo exeunt, non, sicut sui maiores fecere, faciunt, imo vilissimi sunt, tum etiam quia Teutonicos magis timebant, quam timerent alios, Domino divinum miraculum ibi faciente terga verterunt.