Latin
865 to 876
Otto Morena, Historia Frederici I 865-876
Not analysed yet
Super quos Teutonici atque Braibenzones ceterique principes viriliter irruentes acriterque eos persequentes, sicut mihi ab ipsis Romanis postea in veritate relatum est, ultra duo milia ex ipsis Romanis interfecti sunt; maiorem vero partem ipsorum Barbenzones interfecerunt . Insuperque etiam plus de tribus milia ipsorum Romanorum inter equites et pedites capti fuerunt. Quos omnes ad civitatem Viterbe vinctos duxere ibique omnes in carcerem detruderunt. Itaque archiepiscopus et cancellarius legatos ad imperatorem dirigunt, qui omnia, sicut eis acciderant, imperatori eiusque exercitui nunciarent. Legati igitur ad imperatorem venientes omnia, que acciderant, per ordinem narraverunt. Imperator namque alacri animo hoc audiens multasque Deo gracias referens valde gavisus est. Interea rex de Cicilia, filius quondam Gulielmi, quoddam castrum, quod ex parte imperatoris fuerat, quia illud capere vellet, acriter cum suo exercitu expugnabat. Quod imperator audiens, relictis castris relictoque etiam omnium peditum exercitu una cum ipsius uxore, solummodo equitibus assumptis privatim extra castra exivit; ac die nocteque equitans in occursum predicti castri ire festinavit pro posse. Cum autem per plures dies iam equitasset ac prope exercitum regis Cicilie venisset, eidem regi nunciatum est imperatorem cum suo exercitu iam appropinquare. Qui cum id audivit, statim castris defixis atque relictis cum suo exercitu abire cepit, tum quia putavit exercitum imperatoris multo maiorem esse, quam fuisset, tum etiam quia audiverat tam malam fortunam belli Romanis accidisse, unde perterritus fuerat valde ac mestus. Imperator vero audiens regem castrum deseruisse ac cum suo exercitu fugiendo abire, ita eum persecutus est, quod ad transitum cuiusdam aque plures ex equitibus regis, qui tam cito transire flumen non potuerunt, cepit; cum autem ipsum flumen transire non potuisset, retrovertens predictum castrum bene munivit. Atque postea quoddam aliud castrum, quod predictus rex comiti Roberto de Basavilla iam abstulerat, obsedit et devicit ac iam dicto comiti Roberto letanter restituit.