Latin
877 to 882
Otto Morena, Historia Frederici I 877-882
Not analysed yet
Deinde letus ad castra remeavit. Igitur imperator ad locum, qui dicitur Trondus, et ibi circumquaque permanens, omnia fere oppida villasque depredavit combussitque ac dissipavit; indeque etiam multam pecuniam extorsit. Interea dominus Guido Cremensis, qui tunc papa fuerat levatus et qui in locum domini Octaviani, qui ex tunc papa Victor vocabatur, successerat et qui Guido Paschalis papa vocabatur et tunc in civitate Viterbii morabatur et ab imperatore et a multis archiepiscopis, abbatibus, prepositis aliisque quam pluribus hominibus mundi tunc pro papa tenebatur imperatoris adventum diu expectans, cum sepe et sepius iam imperatori mandaverat, quatenus Romam cum suo exercitu veniens infra ecclesiam sancti Petri vi vel pacto cum Romanis inito eum introduceret, sicut multociens ipse promiserat, ac ibi ipsum manuteneret; videns ipsum imperatorem pernimium et satis etiam ultra quam vellet iter morari, statim suos nuntios quam plures ad imperatorem dirigens, ut citius quam posset nulla dilatione habita Romam pergeret, hostes debellaret et Rolandum cancellarium, qui tunc pro papa in Roma et in quibusdam aliis multis partibus tenebatur et qui etiam papa Alexander vocabatur et qui etiam tunc in Roma morabatur, de Roma expelleret ac ipsum in Roma poneret victoriamque de inimicis suis acquireret ac omnes inimicos ipsius sue ditioni subiugaret; insuper etiam dicens messem iam nunc fore albam ad metendum vineamque maturam esse ad vindemiandum. Quod cum imperator eiusque exercitus audisset, statim Romam cum magno gaudio perrexere, quamvis gaudium non multum post in luctum atque merorem multum conversus est. Et in MºCºLXVIIº anno in die Lune, que fuit nono die ante kalendas Augusti, de indictione XV in Monte Gaudio prope Romam cum suo exercitu castrametatus est. Deinde cum omnibus suis equitibus, sicut armati venerant, ad portam Rome, que dicitur. . . et que est a parte Sancti Petri versus Monte Gaudium, veniens ibique prelium maximum committens, tandem eos superavit et devicit atque fugavit totumque locum, qui Cortina sancti Petri dicitur, et etiam porticum sancti Petri cepit totasque domos expoliavit atque combussit; pluribusque etiam hominibus interfectis multos cepit.