Latin
899 to 906
Otto Morena, Historia Frederici I 899-906
Not analysed yet
Qui etiam cum in exercitu imperatoris fuerat, de rebus alienis vi alicui raptis se sciente comedere vel expendere nolebat nec scutiferis suis aliquid vi rapere vel auferre alicui pro posse permittebat, imo, ne ipsi hoc perpetrarent, eos quotidie monebat atque pro posse castigabat, cum alii fere omnes, qui in ipso exercitu fuerant, tam episcopi quam comites et marchiones et alii clerici atque laici magis ex rebus aliis raptis et vi ablatis quam ex suis propriis quotidie vivebant. Igitur iam dictus Acerbus iussu imperatoris in Roma ultra Tiberim pergens per plures dies innumerabiles fidelitates imperatori factas suscepit. Interea dum hec Rome agitabantur, ecce quedam maxima et mirabilis atque mortalis pestilentia super imperatorem eiusque totum exercitum divino miraculo accidit, videlicet quod in sequenti die proxima Mercurii, cum in mane maxima celi serenitas foret, statim quasi in ictu oculi mirabiliter pluere cepit; deinde post aquam serenitas magna atque pernimium clara facta est. Statimque infirmitas super imperatoris exercitum talis excrevit, quod equites et pedites atque scutiferi ita corruebant atque moriebantur, quod vix per totam diem sepeliri poterant, quia, cum in mane sani ac salvi per viam ambulabant, statim per viam eundo vel parum iacendo moriebantur . Ob quam rem multi episcopi, archiepiscopi, comites, marchiones ac duces aliique multi nobiles et ignobiles, qui in ipso fuerant exercitu, corruerant. Obiit namque dux Fredericus de Rottemburgo, regis quondam Conradi filius et imperatoris germanus consobrinus, de quo innumerabilis dolor atque tristicia per totam fere Ytaliam exolevit, quoniam ipse mirabilis et homo magne virtutis atque decoris fuerat. Decessit etiam et tunc dux Guelfus, ducis Guelfi filius. Interiit quidem Rainaldus, archicancellarius et Colonie electus archiepiscopus, homo maximi ingenii, et cuius scientia ac probitate imperium maxime sublimatum fuerat.