Latin
907 to 917
Otto Morena, Historia Frederici I 907-917
Not analysed yet
Episcopus etiam de Leze vita privatus est. Iam dictus namque Acerbus cum apud Romam febricitari cepisset, licentiam domum redeundi cum iam per multas vices petierat nec impetrare valuerat, ea ab imperatore sibi tributa usque ad Senam la veglam in quodam lectulo supra duos equos facto a scutiferis suis se duci fecit. Ibique plus de duodecim hebdomadis iacens infirmus, postremo die Mercurii, que fuit quartodecimo die ante kalendas Novembris in MºCºLXVIIº anno de indictione prima, in festivitate sancti Luce evangeliste ibi mortuus est et apud ecclesiam sancti. . . scitam in suburbio civitatis Sene prope viam Romeam sepultus est. De quo cum imperator audivit, ipse et omnes, qui cum eo usi fuerant aut qualitercunque eum viderant et cognoverant, valde condoluere, quoniam ab omnibus, qui eum cognoscebant, pernimium propter suam benignitatem diligebatur . Imperator igitur cum suos principes, episcopos multos ac duces seu marchiones atque comites, capitaneos et scutiferos sic nimia strage corruere vidit, in castris multis infirmis relictis, quos etiam postea Romani orco tradiderunt, castris defixis Romam deseruit ac versus Tusciam remeare cepit. Deinde iam dicto papa Paschale in civitate Viterbii cum obsidibus Rome, quos habebat, relicto, quam citius potuit, Longobardiam intravit. Sed tamen, antequam Longobardiam attingeret, plus de duobus milibus inter episcopos, comites et marchiones seu duces aliosque principes atque nobiles et scutiferos in ipso itinere gladio solummodo Dei obierunt. Ex his namque, qui mortem vincere tunc potuerunt, omnibus fere infirmatis usque ad necem, tandem tonso capite vix evadere potuerunt. Sed tamen, qui evaserunt, per totam hyemem omni colore deperdito passi sunt. Imperator itaque cum ad locum, qui Pontremolus vocatur, appropinquasset ac per suburbium ipsius loci transire disposuisset, Pontremolenses eum nequaquam per suum locum transire permiserunt. Cum vero imperator se per virtutem per ipsorum locum ipsis nolentibus transire non posse cum suis, quoniam pauci ac tonsi ac infirmi fuerant, cognovisset ,cum ex hac parte castri, quod Malninum vocatur, iam transitum fecisset, versus marinam partem protendens, per terram marchionis Obizonis Malaspine ipso marchione eum ducente iter arripuit.