Latin
924 to 933
Otto Morena, Historia Frederici I 924-933
Not analysed yet
Quod quidem cum imperator audisset, statim, quam subito potuit, ad Papie civitatem cum omni suo exercitu reversus est. Preterea post parvum tempus idem imperator ad castrum Morbionis cum Papiensibus ac suis militibus Teutonicis, quos adhuc secum habebat, equitavit totamque villam ipsius castri depredavit ac postea eam combussit; deindeque Papiam redivit. Papienses quoque et ipsi multociens super Laudenses equitantes maximam Laudensium predam reportaverunt. Laudenses namque et tunc Papiensibus legatos mittunt mandantque eis, quatenus predam, quam eis abstulerant, redderent et eos amplius non offenderent; dicentes et ipsos Papienses secum in perpetuum coniuratos fore nec ipsos per se unquam eos offendisse nec offendere velle. Papienses vero nec ullum bonum verbum legatis respondere. Legati namque nihil boni operari valentes domum reversi sunt. Laudenses igitur legatorum verba tam aspera tamque crudelia atque inopinata audientes, quia Papienses nullo modo per se offendere cupiebant, multum condoluere; sed tantum dolore moti, sicut in proverbio antiquo sepe dici assolet, quia feritus bene alium ferit et mala etiam pro malis sepe redduntur, statim super Papienses equitavere ac maximam predam per multas vices ab eis extorsere. Imperator itaque in Longobardia, videlicet quandoque in partibus Papie quandoque Novarie seu Vercellensibus aut Monferati vel Astensibus, fere per totam hyemem stetit. Sed tamen sequenti mense Martio privatim, ita quod etiam nec ipsi Longobardi, qui cum eo fuerant, nisi forte paucissimi, sciverunt, in Alamaniam per comitis Uberti de Savogna filii quondam comitis Amadei, qui et comes dicitur de Morienna, terram iter arripuit. Deinde namque post imperatoris recessum iam dicte civtates ,que insimul iam coniurate fuerant, in primis cum Novariensibus et Vercellensibus posteaque cum Cumensibus et illis de Belforte ac etiam cum Sebriensibus se convenere ac inter se pacem fecere; atque insimul unum corpus omnes effecti sunt.