Latin
934 to 936
Otto Morena, Historia Frederici I 934-936
Not analysed yet
Interea igitur dominus Galdinus de la Sala, nobilis Mediolanensis civis et clericus, et qui quondam cancellarius domini Ribaldi et domini Uberti de Pirovallo Mediolani archiepiscoporum per multos fuerat annos, qui in locum iam dicti Uberti ad archiepiscopatus Mediolanensis honorem a domino Alexandro papa tunc fuerat sublimatus ac in Longobardia ipse pape tunc legatus constitutus, suos nuncios, videlicet abbatem Sancti. . . nec non abbatem Sancti. . . de Mediolano, domino Alberto de Cazano maioris Laudensis ecclesie tunc preposito ceterisque prepositis, abbatibus, presbiteris et clericis atque etiam consulibus de Laude misit, qui dicerent atque eos omnes monerent clericos, quod ipsi partem pape Paschalis ac domini Frederici imperatoris omnimodo derelinquerent et parti pape Alexandri faverent ac Deo et ipsi pape de iniuria sibi illata satisfacerent atque episcopum catholicum omnimodo eligerent; alioquin, nisi resipiscerent, ab officio ac beneficio se abstinerent. Consulibus etiam Laudensibus ex parte ipsius archiepiscopi ac Mediolanensium consulum valde eos rogando retulerunt, quatenus Laudensibus clericis omnibus suaderent, ut, secundum quod archiepiscopus et idem Rome legatus eis mandaverat, remota omni occasione facerent. Iam dictus itaque prepositus ceterique etiam clerici hoc audientes valde mesti fuere, tum quia magna pars eorum ob districtum imperatoris iuraverant se papam Paschalem pro papa in perpetuum tenere, tum etiam quia omnes fere iuraverant fidelitatem domino Alberico de Merlino, tunc temporis, ut eis videbatur, adhuc catholico Laudensi episcopo nec adhuc iure et canonice deposito; hoc facere renuentes ac, si facerent, maximum dedecus et obprobrium sibi fore putantes; timentes etiam sententiam et preceptum archiepiscopi, sive iustum sive iniustum foret; revolventes etiam ac dicentes inter eos, quod, si hoc facerent et papa Paschalis atque imperator quoquo tempore adhuc victores existerent, quod ipsi in perpetuum et sine ulla spe recuperationis damnarentur ac de omni ipsorum virtute penitus eicerentur; si vero hoc facere supersederint, quia tunc papa Alexander in his partibus quasi victor extiterat et Mediolanensis archiepiscopus. . . . . . . . tum propter ipsum papam Alexandrum, tum etiam propter civitates Longobardie fere omnes insimul coniuratas, quoniam sciebant, quod, si a Laude expellerentur, in Longobardiam nullum ulterius habitaculum aut locum, in quo se reducere valerent, habere possent.