Latin
937 to 940
Otto Morena, Historia Frederici I 937-940
Not analysed yet
Dubiis angustiis utrinque diu et satis hinc inde revolutis, tandem cum nullam misericordiam, nisi hoc agerent, in iam dicto archiepiscopo invenire per se nec per alios multos ab eis admissos invenire potuerunt, licet hoc cum magno dolore egissent, tamen, quia turpiter vivere dedecus est ac male mori deterius est, magis bene vivere et in patria ac domibus eorum morari elegerunt atque in papa Alexandro credere eiusque parti favere ac episcopum novum secundum archiepiscopi voluntatem eligere disposuerunt, quam mundum nudi circumeundo fame et siti perire atque obprobrium et dedecus ab omnibus sustinere; preponentes etiam sibi imminens ac presens bonum ac dubiam vitam penitus relinquentes. Igitur in die Iovis sancti, que fuit tunc quarto kalendas Aprilis de indictione prima de MºCºLXVIIIº anno, iam dictus dominus Albertus Laudensis ecclesie prepositus communicato insimul consilio tam Laudensis civitatis abbatum, prepositorum ,presbiterorum aliorumque clericorum quam etiam illorum, qui extra civitatem in Laudensi fuerant episcopatu, ad honorem Dei et beatissime virginis Marie atque beatissimi et preciosi confessoris sancti Bassiani, cuius sanctissimum corpus in ipsa eadem ecclesia iacet, –seu etiam omnium Laudensium tam clericorum quam laicorum –dominum Albertum presbiterum ac tunc temporis ecclesie Ripalte Sicce prepositum, virum honestum et sapientem atque religiosum et bonis moribus valde imbutum ac Deum multum diligentem et in omnibus timentem, tam clericis quam laicis in ipsa ecclesia palam astantibus, in dominum et Laudensem episcopum ac pastorem elegit. In proximo itaque die Mercurii post pascha veniente Laudenses abbates, prepositi, presbiteri honestique clerici multi, consules et Laudenses multique etiam iudices et alii sapientes de Laude Pergamum, ubi iam dictus electus tunc aderat, communiter ivere; atque in sequenti proximo die Iovis episcopum electum Laude conduxere. Qui cum tanto gaudio et alacritate a clericis et laicis tam maioribus quam minoribus honorifice susceptus est, quod nunquam vidi nec etiam audivi aliquem electum in sua civitate maiori tanto gaudio nunquam susceptum fuisse.