Latin
1.1.165 to 1.1.168
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 1.1.165-168
Not analysed yet
Capitulum LXVII. Circa idem tempus filius regis Heinricus, quem ipse, ut supra dictum est, per electionem principum regem ordinaverat, diem obiit, habens adhuc alium fratrem parvulum nomine Fridericum. Ea quoque tempestate in inferiori Traiecto Fresiae urbe Hardeliboeiusdem aecclesiae pontifice obeunte, grave scisma ibidem oritur, quibusdam FridericumAdulfi comitis filium, aliis Herimannum acclesiae sancti Gereonis in suburbio Coloniensi sitae prepositum in illius aecclesiae presulem eligentibus. Illi vero qui Herimannum elegerant alios preoccupantes principem aput Noricum castrum adeunt ab eoque investituram regalium suscipiunt. Quos altera pars in civitatem Galliae Spiram subsecuta inducias ab eo usque ad proximos dies rogationum in palatium Noviomagense accepit. Inter haec Arnaldus quoque Coloniensis archiepiscopus, vir ad omnia aecclesiastica et secularia negotia inutilis, vitam finivit. Capitulum LXVIII. Igitur Conradus rex tam de subrogatione Coloniensis quam super determinatione illius controversiae, quae in Traiectensi agitabatur aecclesia, examen laturus inferiores Rheni partes adiit, habens secum ex Baioaria Ottonem Frisingensem et [ex] Saxonia Albertum Misinensem episcopos. Cumque ad Bobardiam villam regalem in territorium Treverorum super Rhenum positam venisset, legatos obvios habuit nunciantes Arnaldum cancellarium suum in prefata Coloniensi aecclesia electum esse, sed eum huius rei assensum usque ad adventum ipsius distulisse. Quod verbum gratanter rex accepit, ac inde extra viam paulisper digrediens duas arces fortissimas, quarum altera super Mosellam Cohema, altera super Rheni litus posita Rineccadicebatur, expugnavit, in Cohema presidia ponens, alteram ignibus tradens. Ibi prenominatum Coloniensem electum excipiens cum eoque ad inferiora descendens capellam operosam, quam ille non longe a Colonia in proprio fundo construxerat, a predictis, quos secum duxerat, episcopis consecrari fecit. Inde naves ingressus ac per Rhenum remigans Coloniam Agrippinam venit, cum maximo cleri ac populi tripudio susceptus. Igitur finita, ut assolet, processionis sollempnitate, rex in principali beati Petri aecclesia sedens Arnaldum renitentem valde et reclamantempontificatus simul et ducatus regalibus investit, sicque ad Noviomagense palatium, Traiectensium causam iudicaturus, venit. Traiectenses Fridericum in civitate non sine fastu habebant, Herimanno eiecto. Itaque conductum primo de personarum incolomitate petentes cum magna multitudine navium a Rheno per Gual fluvium, qui ab eo scissus ipsius brachium esse noscitur, veniunt. Quos rex in causam ponens ad pacemque cum adversariis suis sine litis contestatione revocare volens, cum hoc modo procedere non posset, tandem eis iuris districtionem obtulit. Illi viaticum redeundi postulaverunt, dicentes se, eo quod causa ipsa tamquam aecclesiastica ad aecclesiasticum iudicem, id est ad aures summi pontificis, translata esset, respondere coram cincto iudice non posse.