Latin
1.1.169 to 1.1.173
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 1.1.169-173
Not analysed yet
Contra quos, utpote adversus Romanum principem agentes maiestatis reos, quia in continenti propter prestitum commeatum ulcisci non valuit, acerba rex usus conquestione, mox etiam pro huius temeritatis debita vindicta sumenda ad civitatem ipsorum processisset, nisi quod propter quorumdam Noricorum comitum insolentiam in eandem revocabatur provinciam. Capitulum LXVIIII. Igitur proximum pentecosten in Confluentia, ubi et nuncios regis Hyspanorum iam diu secum moratos dimisit, sub corona incedendo celebrans, Baioariam ingreditur, Ratisponaeque curiam habens duos ex cardinalibus Romanae sedis legatos, Iordanem scilicet et Octavianum, obvios excepit. Post haec palatino comite Ottone ob filiorum suorum excessusproscripto, vicinum eius castrum Cheleheimdictum, rapido Danubii fluminis ambitu clausum, obsidione cingit eumque ad hoc, ut unum filiorum suorum obsidem daret, coegit. Inde in Gallias rediens Traiectensium negotium, revocatis omnibus ad subiectionem Herimanni, cum imperii honore terminavit; ac ne aliquis in posterum eius facti scrupulus haberetur, a Romana sede ratihabitionem optinuit. Capitulum LXX. Ipse vero non multo post, omnibus bene in Gallia et Germania compositis, cum etiam iurata expeditione in proximo imperii coronam accepturus esset, non sine suspitione quorumdam, quos ex Italia habuit, medicorum, quasi ex Rogerii Siculi metu submissorum, morbo corripitur, sicque tanto tamen non fractus infirmitatis dolore, curiam celebraturus Babenberg venit; ubi cum multorum planctu raptus prioris fortitudinis in ultimo discrimine retinens animum, proxima a capite ieiunii sexta feria id est XV. Kal. Marcii, vitam finivit, regalia duci Friderico cum unico suo item Friderico commendans. Erat enim tamquam vir prudens de filio suo adhuc parvulo, ne in regem sublimaretur, quasi desperatus; idcirco et privatae et rei publicae melius profuturum iudicabat, si is potius, qui fratris sui filius erat, ob multa virtutum suarum clara facinora sibi succederet. Volentibus vero familiaribus suis iuxta eius, ut asserebant, peticionem eum ad Laureacense monasterium deferre ibique in proprio fundo iuxta patremhumare, Babenbergensis aecclesia contumeliosum hoc sibi fore iudicans, non permisit, quin immo convenientissimum et honestissimum et aecclesiae illi et imperio decernens, iuxta tumbam imperatoris Heinrici, eius loci fundatoris, qui nuperauctoritate Romanae aecclesiae in loca sancta levatus pro sancto habetur, regio cultu eum sepelivit. Haec et alia, augustorum invictissime, excellentiae tuae scribuntur, quedam tibi ut tibi, quedam tibi, sed non ut tibi, quae acutus clericorum tuorum discernere debebit oculus. Verum quia, iuxta quod proposui, decursis summatim avi, patris patruique tui non sine aliqua tui mentione factis, ad tua principaliter gesta venimus, huic primo volumini quiescendi paulisper causa finem inponere liceat, ut ad ea, quae de tua dicenda erunt magnificentia, fortior resumatur spiritus.