Latin
1.1.19 to 1.1.21
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 1.1.19-21
Not analysed yet
Discant ergo principes orbis in summo positi omnium summum creatorem suum pre mente habendomoderantiam servare, ut iuxta Ciceronem, quanto maiores sunt, tanto se gerant summissius. Optime enim a physicis fallaciam complexionum considerantibus dictum cognoscitur: Melius est ad summum quam in summo . Cum enim homo natus ad laborem, brevi vivens tempore, natura tamquam ex multis composita ad dissolutionem tendente, numquam in eodem statu manere valeat, si in summo fuerit, mox eum declinare oportebit. Cuius rei causa paulisper phylosophari liceat, etenim Felix qui potuit rerum cognoscere causas . Capitulum V. Quicquid est aut genuinum est aut nativum. Sicut autem genuinum non potest esse non simplex et, ut ita dixerim, non singulare, non solitarium, ita nativum non potest esse non compositum, non conforme, non concretum. Primo ergo videamus, quid genuinum, quid nativum appelletur, ut exhinc horum sensus verborum facilius appareat. Genuinum dicitur tamquam generans et non genitum, id est carens generatione; nativum velut natum aut genitum, descendens a genuino. Unde Plato: Est igitur, ut mihi videtur, in primis dividendum, quid sit quod semper est, carens generatione, quid item quod gignitur nec est semper. Et Boetius: Qui tempus ab evo Ire iubes. Generationem vero large accipimus pro ingressu in quamlibet proprietatem vel, ut manifestius loquar, pro quolibet ingressu de non esse ad esse. Unde Aristotiles: Ex oppositis fiunt generationes. In omni enim nativo negatio prior est affirmatione. Genuinum est igitur carens generatione, carens principio, quale aput nos unum tantum invenitur, eternitas videlicet, soli divinitati accommoda. Non enim tria aput nos, quae Plato posuit, inveniuntur principia, sed unum tantum, Deus pater, ex quo omnia ,Deus filius, per quem omnia ,Deus spiritus sanctus, in quo omnia. Et hi tres, sicut nec tres dii, ita nec tria principia nec tria aeterna, sed unum principium et unum aeternum. Sola ergo divinitas principio carens simplex esse necessariis probatur rationibus. Quidquid enim componitur, ab alio componi necessarium est. Nulla enim res, sicut se non gignit, ita nec se componit. Quod autem ab alio componitur, ab alio esse necesse est. Divinitas vero ab alio non est. Ab alio ergo componi nequit. Simplex igitur est. Unde Boetius in tertio libro de consolatione: Quod si natura quidem inest, sed ratione diversum, cum de rerum principe loquamur Deo, fingat qui potest, quis haec diversa coniunxerit. Haec eadem divina essentia, eo quod nec actu nec natura conformem habeat, singularis esse probatur. Quod ex intuitu naturalium facilius consideratur. Cum enim ad contemplanda celsa divinitatis attollimur, eo quod intellectus noster, in quo sedeat, non habet, tamquam de re incerta palpitantes melius negando quam affirmando, id est quid non sit quam quid sit, conspicimus. In nativis igitur omnem naturam seu formam, quae integrum esse subsistentis sit, vel actu et natura vel natura saltem conformem habere necesse est. Verbi gratia: humanitas Socratis actu et natura conformis est humanitati Platonis, dum secundum omnes partes et omnimodum effectum, quod quidam formam substantiae et substantiam formae vocant, tam in isto quam in illo inveniatur. Unde, quamvis Socrates et Plato ratione partiendi in numerum veniant, ut duo dicantur homines, tamen ratione assimilandi unus possunt dici homo. Substantialis namque similitudo non solum subiecta conformia, sed et eadem et unum dici facit, iuxta illud: Participatione speciei plures homines unus, et secundum quod soliti sumus dicere: 'Idem vinum bibitur hic quod Romae'. Partes autem hic voco eas formas, quae ad componendam speciem aut in capite ponuntur, ut generales, aut aggregantur, ut differentiales, aut eas comitantur, ut accidentales. Omnis quippe diffinitio alterius est et alteri convenit; nam formae est et subsistenti convenit. Iam ex his, ut arbitror, patet quod dixi, humanitatem Socratis secundum omnes partes et omnimodum effectum humanitati Platonis conformem esse ac secundum hoc Socratem et Platonem eundem et unum in universali dici solere. Si enim altera rationalis, altera esset mortalis, nec tota esset in isto nec tota in illo, sed aliam partem ista, aliam partem caperet illa; de effectu quoque clarum est, quod, sicut haec illum rationalem seu mortalem, ita illa hunc rationalem seu mortalem facit. Concretio etiam in naturalibus non solum coadunatione formae et subsistentis, sed ex multitudine accidentium, quae substantiale esse comitantur, considerari potest. Verbi causa: humanitas, quae est integrum esse hominis et ex multis, ut ostensum est, formis composita, ad hoc, ut subiectum informet, risibilitatem caeteraque trahit accidentia. Sunt aliae formae subiectum integre informantes, quae naturam tantum conformem habent. Esse quippe solis, etsi non actu, natura conformem habere noscitur. Quare quamvis plures soles non sint, sine repugnantia tamen naturae plures esse possunt. Patet igitur ex opposito per negationem, quod divina essentia nec conformis est nec concretioni subiacet.