Latin
Book 1
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 1.1.22
Not analysed yet
Quare, ut verba naturalia in divinam vertantur predicationem, sicut simplex, sic et singularis et solitariadicatur, ut simplex contra compositionem, singularis contra conformitatem, solitaria dividat contra concretionem. Nec igitur actu nec natura conformis est, quia nec fuit nec est nec esse poterit alius Deus, alius creator, alius omnipotens. Unde psalmista: Deus, quis similis tibi? Concretionem non recipit, cum nec subiectum, quod informet, habeat, nec aliquam comitantiam accidentium admittat. Quare nec substantia proprie dici potest. Substantia enim potest quodam modo subiectum vocari, forma vero nullo modo subiectum esse potest. Hoc vero cum iuxta phylosophumnec passionibus nec motui subiciatur, ex hoc aut ex illo constans, sed quidquid est, unum est, et ideo vere est, et fortissimum, nullo nitens, multo melius forma dicitur. Omne namque esse ex forma est. Non est ergo hoc et hoc, sed hoc tantum: pulcherrimum et fortissimum. Si enim conforme haberet, pulcherrimum dici non posset. Si subiecto nitens comitantia accidentium egeret, fortissimum non esset. Quare pulcherrimum et fortissimum est, nullo nitens, et ut optime a predicto phylosopho dictum est, nec diffinitioni nec divisioni, multo minus demonstrationi vel resolutioni apta est. Vere. Cum enim superveniens genus, quo componatur, non habeat, diffinitionem non admittit. Divisionis sectionem quomodo reciperet, quae omnibus, in quas dividi posset, speciebus caret? Demonstrationi quoque qualiter pateret, quae velut omnium principium et primum primiora, veriora, notiora super se habere non potest? Unde necessario ex simplicitatis, singularitatis, solitaritatis, ut ita dicam, natura resolutionis necessitudinem excludit, ut iure solum aeternum, invariabile, incommutabile et sit et naturaliter esse credatur. Caetera namque, si qua sunt, quae variationem non suscipiunt, ut angeli, non ex propria natura, sed ex opificis sui gratia, a cuius invariabilitate ipsi invariabiles denominantur, hoc habere probantur, ut secundum hoc, cum dico: 'Deus est invariabilis, angelus est invariabilis', non alia in secunda quam in prima propositione predicetur invariabilitas, sed eadem. Verbi gratia: Cum dico artificem humanum et opus humanum, non aliam et aliam predico humanitatem, sed hoc, quod de artifice substantive, de opere predico denominative; velut cum dico: 'Socrates ridet, pratum ridet', non aliam de Socrate, aliam de prato predico proprietatem, sed eandem, quam de Socrate proprie, de prato inproprie vel transumptive enuntio. Quod considerans Boetius ait: Tropus nullius est proprietatis. Ostenso de divina essentia iuxta iudicium negationis, cum nec composita, conformis, concreta dici possit, simplicem, singularem, solitariam eam quoquo modo comprehendi, nunc, qualiter omne nativum compositum, conforme, concretum intelligatur, dicendum restat. Omne quippe quod natum est ab alio sine dubio originem sumit. Nichil enim a se nasci potest. Quod autem ex alio est principium non est; ergo est hoc et hoc, ergo simplex non est, compositum igitur est. Non enim hic ad effandum de theologica et ineffabili generatione seu nativitate attollimur, sed tantum de ea, quae a phylosophis genitura, a nobis factura seu creatura dici solet, disputationem instituimus. Sed notandum, quod compositio alia formarum, alia est subsistentium; formarum ex formis, subsistentium ex subsistentibus. Nulla enim forma subsistentium nec subsistens formarum compositionem admittit. Nam tanta diversitate esse et id quod est seiunguntur, ut nec quod est esse sui nec esse eius, quod ipso est, compositionem admittat. Et cum sub nullo genere conveniant compositionemque, ut dictum est, alterum alterius non admittat, alterum tamen sine altero esse nequit. Haecque talis diversissimorum, ut ita dixerim, compactio concretio potius oppositorum quam compositio similium vocatur. Compositio igitur alia, ut dictam est, formarum, alia est subsistentium. Formarum autem aliae compositae, aliae simplices; simplices, ut albedo, compositae, ut humanitas. At simplices in compositione compositae venire possunt; nulla autem simplex per se in naturalibus subiectum informare valet, sed tantum compositam informantem comitatur. Omnem igitur formam ad hoc, ut integre subsistentem informet, compositam esse necesse est et esse hoc et hoc. Subsistentes quoque ex subsistentibus constare nulli dubium est. Omne enim corpus ex corporibus constat. Nec inconveniens arbitrantur phylosophi, sicut quantitatem in inmensas quantitates, sic et corpus in infinita secare corpora. Nullum itaque subsistens simplex, nulla forma, quae sit integrum esse, potest esse non composita. Sed sciendum est, quod subsistens alius suscipit coniunctionem partium, alius non. Corpus suscipit, spiritus non.