Latin
Book 4, lines 4.1.113-4.1.116
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 4.1.113-116
Not analysed yet
Capitulum XVIIII.
Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus Adriano Romanae aecclesiae venerabili pontifici. Dilecto et fideli nostro Anshelmo, bonae memoriae Ravennatis aecclesiae venerabili archiepiscopo, defuncto, ne curia nostra diutius tanto careret principe, operam dare curavimus, loco eius talem subrogari personam, quae pro tempore ad resarcienda aecclesiae illius dampna et ad nostrum peragendum servitium apta videretur. Ante omnia autem pre oculis mentis habentes et aure non surda audientes quod scriptum est: Honore invicem prevenientes, filium comitis Blanderatensis, quem vos in clericum Romanae aecclesiae et filium nostra petitione assumpsisse recordati sumus, vicissim ad honorem vestrum et sanctae Romanae aecclesiae altius sublimari intendimus, in ea presertim aecclesia, quam post sanctam Romanam aecclesiam aut maximam aut unam de maximis habemus, nostraeque voluntatis proposito, divina favente clementia, in electione illius personae concorditer et voluntarie universa Ravennas convenit aecclesia, presentibus viris honestissimis, legato nostro et vestro, hinc Iacincto cardinali, inde Herimanno Ferdensi episcopo. Scientia autem et moribus in personam prefati electi una cum genere convenientibus, propter reverendum vestrae paternitatis testimonium commendabilior et acceptior eadem persona nobis iam facta est, quam utique etiam diligi [a vobis] et honorari gaudemus et volumus, ea tamen ratione et ordine, qua patres filios suos solent diligere, quos suo tempore etiam manumittunt et domui suae providere permittunt. Et quidem decentissimum est, sanctam Romanam aecclesiam tamquam omnium aecclesiarum matrem filios, qui sunt fructus ventris, adgregare et adgregatos ad decorem domus Dei per domos et familias distribuere, quibus et nostrum imperium tamquam ab utero et gremio matris nostrae progredientibus debeat et velit congruum honorem impendere. Proinde altiori consideratione vestra perpendat discretio, quid in hac causa tam vestrae quam nostrae maiestati et honestati conveniat.
Capitulum XX.
Adrianus episcopus, servus servorum Dei, karissimo in Christo filio Friderico illustri Romanorum imperatori salutem et apostolicam benedictionem. Qualiter superni Conditoris intuitu et tam excellentiae tuae quam dilecti filii nostri Gwidonis Blanderatensis comitis interventu dilectum filium Gwidonem, subdiaconum nostrum, eiusdem comitis filium, olim in familiaritatem et in nostrum consortium receperimus, qualiter etiam intuitu probitatis eiusdem atque pro honore et utilitate sacrosanctae Romanae aecclesiae, tamquam si in diaconum iam fuerit ordinatus, aecclesiam [ei] specialiter assignaverimus, et nos profecto memores et a serenitatis tuae memoria non credimus excidisse. Nunc autem honestatem ipsius considerantes et provectum scientiae, si ei vita comes fuerit, adtendentes, intelligentes etiam, quanta per eum et per nobiles ac potentes parentes ipsius sacrosanctae Romanae aecclesiae adhuc pofuerint commoda provenire, et ad quantum dignitatis apicem in eadem Romana aecclesia ipse valeat, vita generi concordante, conscendere, cum a sede apostolica in subdiaconatus officium sit promotus et ei, tamquam si iam diaconus esset, sicut superius dictum est, a nobis sit aecclesia specialiter assignata, communicato fratrum nostrorum consilio, a nostro latere tam preciosum pignus iuxta petitionem excellentiae tuae non potuimus removere, sed ipsum, oportunitate accepta, Deo auctore, in Romana aecclesia ad honorem eiusdem aecclesiae et imperii intendimus ordinare, ut vel in ea, prout divina gratia proposuerit, quandoque ad sublimiora conscendat vel exinde ad alterius aecclesiasticae fastigium dignitatis ipsum contingat auxiliante Domino pervenire. Convenientius siquidem est, ut, qui filius et clericus est Romanae aecclesiae, ab eius gremio non recedat et ipsa ei circa se locum dignitatis conferens eidem inde provideat altiora. Ipsa etenim viros et moribus et scientia adornatos, preditos honestate et sanguinis nobilitate preclaros ad se libenter evocat et eos aliunde consuevit admittere, non se talibus, cum ipsos in gremio suo habeat, facile spoliare. Quia igitur hoc decentius esse conspicimus et honorabilius existere arbitramur, confidentes etiam imperatoriae maiestati hoc potius debere placere et gratum atque acceptum esse, postulationem tuam in hac parte non duximus admittendam, credentes atque sperantes, quod, ex quo nostram super hoc cognoveris voluntatem, tu ipse nostram intentionem et propositum commendabis.