Latin
Book 4, lines 4.1.117-4.1.120
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 4.1.117-120
Not analysed yet
Capitulum XXI.
Princeps ergo, et ipse accepta occasione, suam hoc modo solatur indignationem. Iubet notario, ut in scribendis cartis nomen suum preferens Romani episcopi subsecundet et dictionibus singularis numeri ipsum alloquatur. Qui mos scribendi cum antiquitus in usu esset communi, a modernis ob quandam personarum reverentiam et honorem putatur immutatus. Aiebat siquidem imperator aut papam debere servare suorum antecessorum ad personam imperialem scribendi consuetudinem, aut se ipsum antiquorum principum morem in suis epistolis oportere observare. Haec itaque causa sermonum et nunciorum maiorem inter eos simultatis fomitem ministravit, in tantum, ut quedam litterae deprehensae dicerentur a sede apostolica directae, quae Mediolanenses et quasdam alias civitates rursus ad defectionem hortarentur. Huius negotii veritatem tenor subiectarum epistolarum declarabit, quae a diversis personis hinc inde missae sunt:
Capitulum XXII.
Venerabili patri et fratri et amico karissimo Eberhardo, Dei gratia Babinbergensi episcopo, Heinricus, eadem gratia sanctae Romanae aecclesiae presbiter cardinalis tituli Sanctorum Nerei et Achillei, salutem in Domino. Sicut virtus imperatoria ex eorum, qui sibi assistunt, discretione monstratur, ita et ipsi, quorum munitur consilio, propriae conscientiae et honestati debent attendere, quia et ipsorum honor sic ad dominos spectare videtur, sicut et domini detrimentum in eos procul dubio refunditur et redundat. Eapropter, dilecte pater et venerande frater et amice karissime, vestram non tam docemus quam monemus prudentiam, ut imperialis dignitatis excellentiam, quantum in vobis est, in ea, quae ad pacem sunt et [ad] honestatem spectant, iugiter suadeatis. Subtilius enim et sincerius in his, quae ad Deum pertinent et iusticiae libertatem, ratio et discretio vestra intelligit et cognoscit, quam alii principes, quantumcumque nobiles sint, si tamen sacros canones et ea, quae olim a patribus disposita et ordinata sunt, non noverunt. Interfuistis ipse sicut unus ex nobis fidelissimus mediator eis, quae cum domino imperatore de pace aecclesiae et ipsius ordinata sunt in Alemannia, et eis, quae altera die nos secum fidelissime et ipse nobiscum benignissime de eadem pace tractavimus. Nunc autem ex litteris illis, quas celsitudini suae post reditum meum domino meo placuit destinare, quae videlicet nec stilum nec antiquam consuetudinem imperialium litterarum obtinebant, timemus multum, ne sit in diversa mutatus et alia modo sibi sit facies sensusque diversus. Replevit cor meum amaritudine et faciem meam confusione mutatio haec; quidquid honoris et iocunditatis et gloriae adportaveram mecum, ex litteris illis videtur esse sepultum atque obnubilatum. Ideo, dilectissime frater et amice karissime, episcopalis dignitas et sacerdotii ordo, in quo vos providentia divina constituit, moveant discretionem vestram et instruant, ut ad honorem Dei stetis et vestrum pro honestate et libertate aecclesiae, ut in antiquis limitibus aecclesiae integritas conservetur, ne temporibus vestris novis consiliis honestas usque modo turbata turbetur. Satis turbatum est, quidquid secundum consilium vestrum putabamus efficere, et dicimus vobis, quamdiu per homines rerum divinarum ignaros negotia portabuntur, stabiliri pax incepta non poterit. Sed si presentia vestra et domini prepositi Magdeburgensis consummandae pacis laborem susceperit, zelus Dei et scientia, qua preminetis uterque, finem pacificum ad honorem Dei et aecclesiae et imperatoris nostri gloriam per industriam vestram et studium vestrum facillime poterit obtinere. Alioquin, si tempore iracundiae repertus non fuerit, qui reconciliationi intendat et in cuius verbis possint ista scandala complanari, res ipsa forsan aliud exiget, et quod hodie integrum est, maior vehementia necessitatis disrumpet.