Latin
Book 4, lines 4.1.121-4.1.122
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 4.1.121-122
Not analysed yet
Eidem Heinrico Eberhardus Babenbergensis aecclesiae eadem gratia si quid est orationis et servicii omnimodam devotionem. Litteris vestrae paternitatis lectis et relectis, admirari satis non potui, quod esset illud verbum, immo quod esset illud ve, de quo scripseratis mihi, cum adhuc a me prorsus esset absconditum. Queritans autem inveni quod nolui et unde multum dolui, teste Deo, et multum doleo. Audivi, et conturbatus et contristatus sum; contremuerunt omnia ossa mea, adhesit cutis ossibus meis. Et quidem intellexi et cognovi, quod bono semini, non meo, sed vestro pacis et concordiae consilio, inimicus homo superseminaverit zizania.
Omnia mala a bonis principiis orta sunt. Sicut in sacro eloquio: Paravit Dominus vasa mortis et sagittas ardentes effecit, ita et in imperialibus gestis ac dictis simul ac scriptis pleraque repperiuntur, quae alios seducunt, alios edificant. Annales quandoque revolvuntur, apices imperiales recitantur forte in ea forma, quae illi aetati et tam bonitati quam simplicitati temporum illorum competebat, hominibus autem in directum loquentibus neque numerum numero commutantibus neque personas personis preposterantibus. Nunc vero mutata sunt omnia; sed non expallescat aurum, nec mutetur color optimus, nec dispergantur lapides sanctuarii in capite omnium platearum. Si qua exorbitatio consuetudinis modernae facta est, his exemplis facta est et hac occasione, quia flamma sopita denuo quodam vento resuscitata est per litteras, quas domnus papa nuper direxit domno imperatori super ea questione, quae vertitur inter Brixinenses et Pergamenos de contentione duorum castrorum, quas quidam pannosus et velut hostis et insidiator domno imperatori despective quodammodo obtrusit, et ultra non comparuit; quae videbantur duriores et quasi interdicti vim in se continentes, ne domnus imperator causae illius iudicium sibi assumeret. Haec autem scribo vobis, non ut queram palliare quae pallianda non sunt, sed ut vos et alii prudentes et timentes Deum facilius morbo subveniatis, causa morbi cognita. Hinc inde dicimus et scribimus cottidie: �Venite, venite; veniemus, veniemus�. Sedemus -salva multa vestrae sanctitatis reverentia dictum sit -,sedemus et oscitamus. Sedemus, inquam, ut ait quidam in Romana re publica, nocte diem, die noctem expectantes, et iam prudentes et scientes perimus. De me dico vobis, ut tutis loquar auribus: Nolo mali nuncii esse baiolus neque veniam, ut audiam vel referam amaras historias. Verba verbis obviant quasi pila minantia pilis. Ubi est sapientia, ubi prudentia in regno et sacerdotio? Separet nos Deus ab his, de quibus dicitur: Omnis sapientia eorum devorata est. Non dicatis nobis ultra: �Venite�; sed potius vos claves habentes scientiae nos prevenite, non invitati venite et docete filios vestros non in amaritudine spiritus, sed in lenitate et multa mansuetudine. Parcat illis Deus, qui oleum quasi camino addentes inter patrem et filium, inter regnum et sacerdotium seminant discordias. Insipiens factus sum, vos coegistis me. Veniant pro Deo nuncii boni, portantes pacem, tamquam scientes et docentes nos instare oportune, importune. More solito scribantur litterae; adiuvante Domino Flebile principium melior fortuna sequetur, et tristicia vertetur in gaudium. Domnus imperator, superveniente nuncio vestro, propter quedam secreta negotia subito a castris discessit. Ideo neque ego meis insinuationibus certum responsum ab eo elicere neque vos litteras eius in continenti habere potuistis. Qualis sit, vos scitis. Diligentes se diligit, aliis alienum se facit, quia nondum perfecte didicit etiam inimicos diligere.