Latin · ~6 min · Elegiac couplet
Book 3, lines 3.7.45-3.7.84
Ovid, Amores 3.7.45-84
Not analysed yet
Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus,
Muneris oblati paenituisse deos.
Optabam certe recipi —sum nempe receptus;
Oscula ferre —tuli; proximus esse —fui.
Quo mihi fortunae tantum? quo regna sine usu?
Quid, nisi possedi dives avarus opes?
Sic aret mediis taciti vulgator in undis
Pomaque, quae nullo tempore tangat, habet.
A tenera quisquam sic surgit mane puella,
Protinus ut sanctos possit adire deos?
Sed, puto, non blande, non optima perdidit in me
Oscula; non omni sollicitavit ope!
Illa graves potuit quercus adamantaque durum
Surdaque blanditiis saxa movere suis.
Digna movere fuit certe vivosque virosque;
Sed neque tum vixi nec vir, ut ante, fui.
Quid iuvet, ad surdas si cantet Phemius aures?
Quid miserum Thamyran picta tabella iuvat?
At quae non tacita formavi gaudia mente!
Quos ego non finxi disposuique modos!
Nostra tamen iacuere velut praemortua membra
Turpiter hesterna languidiora rosa —
Quae nunc, ecce, vigent intempestiva valentque,
Nunc opus exposcunt militiamque suam.
Quin istic pudibunda iaces, pars pessima nostri?
Sic sum pollicitis captus et ante tuis.
Tu dominum fallis; per te deprensus inermis
Tristia cum magno damna pudore tuli.
Hanc etiam non est mea dedignata puella
Molliter admota sollicitare manu;
Sed postquam nullas consurgere posse per artes
Inmemoremque sui procubuisse videt,
'Quid me ludis?' ait, 'quis te, male sane, iubebat
Invitum nostro ponere membra toro?
Aut te traiectis Aeaea venefica lanis
Devovet, aut alio lassus amore venis.'
Nec mora, desiluit tunica velata soluta —
Et decuit nudos proripuisse pedes! —
Neve suae possent intactam scire ministrae,
Dedecus hoc sumpta dissimulavit aqua.