Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.133-1.178
Ovid, Ars Amatoria 1.133-178
Not analysed yet
Scilicet ex illo sollemnia more theatra
Nunc quoque formosis insidiosa manent.
Nec te nobilium fugiat certamen equorum;
Multa capax populi commoda Circus habet.
Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris,
Nec tibi per nutus accipienda nota est:
Proximus a domina, nullo prohibente, sedeto,
Iunge tuum lateri qua potes usque latus;
Et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi,
Quod tibi tangenda est lege puella loci.
Hic tibi quaeratur socii sermonis origo,
Et moveant primos publica verba sonos.
Cuius equi veniant, facito, studiose, requiras:
Nec mora, quisquis erit, cui favet illa, fave.
At cum pompa frequens caelestibus ibit eburnis,
Tu Veneri dominae plaude favente manu;
Utque fit, in gremium pulvis si forte puellae
Deciderit, digitis excutiendus erit:
Etsi nullus erit pulvis, tamen excute nullum:
Quaelibet officio causa sit apta tuo.
Pallia si terra nimium demissa iacebunt,
Collige, et inmunda sedulus effer humo;
Protinus, officii pretium, patiente puella
Contingent oculis crura videnda tuis.
Respice praeterea, post vos quicumque sedebit,
Ne premat opposito mollia terga genu.
Parva leves capiunt animos: fuit utile multis
Pulvinum facili composuisse manu.
Profuit et tenui ventos movisse tabella,
Et cava sub tenerum scamna dedisse pedem.
Hos aditus Circusque novo praebebit amori,
Sparsaque sollicito tristis harena foro.
Illa saepe puer Veneris pugnavit harena,
Et qui spectavit vulnera, vulnus habet.
Dum loquitur tangitque manum poscitque libellum
Et quaerit posito pignore, vincat uter,
Saucius ingemuit telumque volatile sensit,
Et pars spectati muneris ipse fuit.
Quid, modo cum belli navalis imagine Caesar
Persidas induxit Cecropiasque rates?
Nempe ab utroque mari iuvenes, ab utroque puellae
Venere, atque ingens orbis in Urbe fuit.
Quis non invenit turba, quod amaret, in illa?
Eheu, quam multos advena torsit amor!
Ecce, parat Caesar domito quod defuit orbi
Addere: nunc, oriens ultime, noster eris.