Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.87-1.132
Ovid, Ars Amatoria 1.87-132
Not analysed yet
Hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet:
Qui modo patronus, nunc cupit esse cliens.
Sed tu praecipue curvis venare theatris:
Haec loca sunt voto fertiliora tuo.
Illic invenies quod ames, quod ludere possis,
Quodque semel tangas, quodque tenere velis.
Ut redit itque frequens longum formica per agmen,
Granifero solitum cum vehit ore cibum,
Aut ut apes saltusque suos et olentia nactae
Pascua per flores et thyma summa volant,
Sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:
Copia iudicium saepe morata meum est.
Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae:
Ille locus casti damna pudoris habet.
Primus sollicitos fecisti, Romule, ludos,
Cum iuvit viduos rapta Sabina viros.
Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro,
Nec fuerant liquido pulpita rubra croco;
Illic quas tulerant nemorosa Palatia, frondes
Simpliciter positae, scena sine arte fuit;
In gradibus sedit populus de caespite factis,
Qualibet hirsutas fronde tegente comas.
Respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam
Quam velit, et tacito pectore multa movent.
Dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco,
Ludius aequatam ter pede pulsat humum,
In medio plausu (plausus tunc arte carebant)
Rex populo praedae signa petita dedit.
Protinus exiliunt, animum clamore fatentes,
Virginibus cupidas iniciuntque manus.
Ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae,
Ut fugit invisos agna novella lupos:
Sic illae timuere viros sine more ruentes;
Constitit in nulla qui fuit ante color.
Nam timor unus erat, facies non una timoris:
Pars laniat crines, pars sine mente sedet;
Altera maesta silet, frustra vocat altera matrem:
Haec queritur, stupet haec; haec manet, illa fugit;
Ducuntur raptae, genialis praeda, puellae,
Et potuit multas ipse decere timor.
Siqua repugnarat nimium comitemque negabat,
Sublatam cupido vir tulit ipse sinu,
Atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?
Quod matri pater est, hoc tibi' dixit 'ero.'
Romule, militibus scisti dare commoda solus:
Haec mihi si dederis commoda, miles ero.