Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.313-1.356
Ovid, Ars Amatoria 1.313-356
Not analysed yet
A, quotiens vaccam vultu spectavit iniquo,
Et dixit 'domino cur placet ista meo?
Aspice, ut ante ipsum teneris exultet in herbis:
Nec dubito, quin se stulta decere putet.'
Dixit, et ingenti iamdudum de grege duci
Iussit et inmeritam sub iuga curva trahi,
Aut cadere ante aras commentaque sacra coegit,
Et tenuit laeta paelicis exta manu.
Paelicibus quotiens placavit numina caesis,
Atque ait, exta tenens 'ite, placete meo!'
Et modo se Europen fieri, modo postulat Io,
Altera quod bos est, altera vecta bove.
Hanc tamen implevit, vacca deceptus acerna,
Dux gregis, et partu proditus auctor erat.
Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore
(Et quantum est uno posse carere viro?) ,
Non medium rupisset iter, curruque retorto
Auroram versis Phoebus adisset equis.
Filia purpureos Niso furata capillos
Pube premit rabidos inguinibusque canes.
Qui Martem terra, Neptunum effugit in undis,
Coniugis Atrides victima dira fuit.
Cui non defleta est Ephyraeae flamma Creüsae,
Et nece natorum sanguinolenta parens?
Flevit Amyntorides per inania lumina Phoenix:
Hippolytum pavidi diripuistis equi.
Quid fodis inmeritis, Phineu, sua lumina natis?
Poena reversura est in caput ista tuum.
Omnia feminea sunt ista libidine mota;
Acrior est nostra, plusque furoris habet.
Ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas;
Vix erit e multis, quae neget, una, tibi.
Quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae:
Ut iam fallaris, tuta repulsa tua est.
Sed cur fallaris, cum sit nova grata voluptas
Et capiant animos plus aliena suis?
Fertilior seges est alienis semper in agris,
Vicinumque pecus grandius uber habet.
Sed prius ancillam captandae nosse puellae
Cura sit: accessus molliet illa tuos.
Proxima consiliis dominae sit ut illa, videto,
Neve parum tacitis conscia fida iocis.
Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando:
Quod petis, ex facili, si volet illa, feres.