Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.357-1.400
Ovid, Ars Amatoria 1.357-400
Not analysed yet
Illa leget tempus (medici quoque tempora servant)
Quo facilis dominae mens sit et apta capi.
Mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum
Ut seges in pingui luxuriabit humo.
Pectora dum gaudent nec sunt adstricta dolore,
Ipsa patent, blanda tum subit arte Venus.
Tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis:
Militibus gravidum laeta recepit equum.
Tum quoque temptanda est, cum paelice laesa dolebit:
Tum facies opera, ne sit inulta, tua.
Hanc matutinos pectens ancilla capillos
Incitet, et velo remigis addat opem,
Et secum tenui suspirans murmure dicat
'At, puto, non poteras ipsa referre vicem.'
Tum de te narret, tum persuadentia verba
Addat, et insano iuret amore mori.
Sed propera, ne vela cadant auraeque residant:
Ut fragilis glacies, interit ira mora.
Quaeris, an hanc ipsam prosit violare ministram?
Talibus admissis alea grandis inest.
Haec a concubitu fit sedula, tardior illa,
Haec dominae munus te parat, illa sibi.
Casus in eventu est: licet hic indulgeat ausis,
Consilium tamen est abstinuisse meum.
Non ego per praeceps et acuta cacumina vadam,
Nec iuvenum quisquam me duce captus erit.
Si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas,
Corpore, non tantum sedulitate placet,
Fac domina potiare prius, comes illa sequatur:
Non tibi ab ancilla est incipienda venus.
Hoc unum moneo, siquid modo creditur arti,
Nec mea dicta rapax per mare ventus agit:
Aut non temptaris aut perfice! tollitur index,
Cum semel in partem criminis ipsa venit.
Non avis utiliter viscatis effugit alis;
Non bene de laxis cassibus exit aper.
Saucius arrepto piscis teneatur ab hamo:
Perprime temptatam, nec nisi victor abi.
Sed bene celetur: bene si celabitur index,
Notitiae suberit semper amica tuae.
Tempora qui solis operosa colentibus arva,
Fallitur, et nautis aspicienda putat;