Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.45-1.86
Ovid, Ars Amatoria 1.45-86
Not analysed yet
Scit bene venator, cervis ubi retia tendat,
Scit bene, qua frendens valle moretur aper;
Aucupibus noti frutices; qui sustinet hamos,
Novit quae multo pisce natentur aquae:
Tu quoque, materiam longo qui quaeris amori,
Ante frequens quo sit disce puella loco.
Non ego quaerentem vento dare vela iubebo,
Nec tibi, ut invenias, longa terenda via est.
Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis,
Raptaque sit Phrygio Graia puella viro,
Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas,
'Haec habet' ut dicas 'quicquid in orbe fuit.'
Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos,
Aequore quot pisces, fronde teguntur aves,
Quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas:
Mater in Aeneae constitit urbe sui.
Seu caperis primis et adhuc crescentibus annis,
Ante oculos veniet vera puella tuos:
Sive cupis iuvenem, iuvenes tibi mille placebunt.
Cogeris voti nescius esse tui:
Seu te forte iuvat sera et sapientior aetas,
Hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit.
Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra,
Cum sol Herculei terga leonis adit:
Aut ubi muneribus nati sua munera mater
Addidit, externo marmore dives opus.
Nec tibi vitetur quae, priscis sparsa tabellis,
Porticus auctoris Livia nomen habet:
Quaque parare necem miseris patruelibus ausae
Belides et stricto stat ferus ense pater.
Nec te praetereat Veneri ploratus Adonis,
Cultaque Iudaeo septima sacra Syro.
Nec fuge linigerae Memphitica templa iuvencae:
Multas illa facit, quod fuit ipsa Iovi.
Et fora conveniunt (quis credere possit?) amori:
Flammaque in arguto saepe reperta foro:
Subdita qua Veneris facto de marmore templo
Appias expressis aëra pulsat aquis,
Illo saepe loco capitur consultus Amori,
Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi:
Illo saepe loco desunt sua verba diserto,
Resque novae veniunt, causaque agenda sua est.