Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.267-2.310
Ovid, Ars Amatoria 2.267-310
Not analysed yet
Adferat aut uvas, aut quas Amaryllis amabat —
At nunc castaneas non amat illa nuces.
Quin etiam turdoque licet missaque columba
Te memorem dominae testificere tuae.
Turpiter his emitur spes mortis et orba senectus.
A, pereant, per quos munera crimen habent!
Quid tibi praecipiam teneros quoque mittere versus?
Ei mihi, non multum carmen honoris habet.
Carmina laudantur, sed munera magna petuntur:
Dummodo sit dives, barbarus ipse placet.
Aurea sunt vere nunc saecula: plurimus auro
Venit honos: auro conciliatur amor.
Ipse licet venias Musis comitatus, Homere,
Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.
Sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae;
Altera non doctae turba, sed esse volunt.
Utraque laudetur per carmina: carmina lector
Commendet dulci qualiacumque sono;
His ergo aut illis vigilatum carmen in ipsas
Forsitan exigui muneris instar erit.
At quod eris per te facturus, et utile credis,
Id tua te facito semper amica roget.
Libertas alicui fuerit promissa tuorum:
Hanc tamen a domina fac petat ille tua:
Si poenam servo, si vincula saeva remittis,
Quod facturus eras, debeat illa tibi:
Utilitas tua sit, titulus donetur amicae:
Perde nihil, partes illa potentis agat.
Sed te, cuicumque est retinendae cura puellae,
Attonitum forma fac putet esse sua.
Sive erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus:
Sive erit in Cois, Coa decere puta.
Aurata est? ipso tibi sit pretiosior auro;
Gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba.
Astiterit tunicata, 'moves incendia' clama,
Sed timida, caveat frigora, voce roga.
Conpositum discrimen erit, discrimina lauda:
Torserit igne comam, torte capille, place.
Brachia saltantis, vocem mirare canentis,
Et, quod desierit, verba querentis habe.
Ipsos concubitus, ipsum venerere licebit
Quod iuvat, et quae dat gaudia voce notes.
Ut fuerit torva violentior illa Medusa,
Fiet amatori lenis et aequa suo.