Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.311-2.354
Ovid, Ars Amatoria 2.311-354
Not analysed yet
Tantum, ne pateas verbis simulator in illis,
Effice, nec vultu destrue dicta tuo.
Si latet, ars prodest: adfert deprensa pudorem,
Atque adimit merito tempus in omne fidem.
Saepe sub autumnum, cum formosissimus annus,
Plenaque purpureo subrubet uva mero,
Cum modo frigoribus premimur, modo solvimur aestu,
Aëre non certo, corpora languor habet.
Illa quidem valeat; sed si male firma cubarit,
Et vitium caeli senserit aegra sui,
Tunc amor et pietas tua sit manifesta puellae,
Tum sere, quod plena postmodo falce metas.
Nec tibi morosi veniant fastidia morbi,
Perque tuas fiant, quae sinet ipsa, manus.
Et videat flentem, nec taedeat oscula ferre,
Et sicco lacrimas conbibat ore tuas.
Multa vove, sed cuncta palam; quotiesque libebit,
Quae referas illi, somnia laeta vide.
Et veniat, quae lustret anus lectumque locumque,
Praeferat et tremula sulpur et ova manu.
Omnibus his inerunt gratae vestigia curae:
In tabulas multis haec via fecit iter.
Nec tamen officiis odium quaeratur ab aegra:
Sit suus in blanda sedulitate modus:
Neve cibo prohibe, nec amari pocula suci
Porrige: rivalis misceat illa tuus.
Sed non cui dederas a litore carbasa vento,
Utendum, medio cum potiere freto.
Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu:
Si bene nutrieris, tempore firmus erit.
Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas:
Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit:
Nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo,
Quaque venit, multas accipit amnis aquas.
Fac tibi consuescat: nil adsuetudine maius:
Quam tu dum capias, taedia nulla fuge.
Te semper videat, tibi semper praebeat aures;
Exhibeat vultus noxque diesque tuos.
Cum tibi maior erit fiducia, posse requiri,
Cum procul absenti cura futurus eris,
Da requiem: requietus ager bene credita reddit,
Terraque caelestes arida sorbet aquas.
Phyllida Demophoon praesens moderatius ussit:
Exarsit velis acrius illa datis.