Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.573-2.616
Ovid, Ars Amatoria 2.573-616
Not analysed yet
Indicio Solis (quis Solem fallere possit?)
Cognita Vulcano coniugis acta suae.
Quam mala, Sol, exempla moves! Pete munus ab ipsa
Et tibi, si taceas, quod dare possit, habet.
Mulciber obscuros lectum circaque superque
Disponit laqueos: lumina fallit opus.
Fingit iter Lemnon; veniunt ad foedus amantes:
Impliciti laqueis nudus uterque iacent.
Convocat ille deos; praebent spectacula capti:
Vix lacrimas Venerem continuisse putant.
Non vultus texisse suos, non denique possunt
Partibus obscenis opposuisse manus.
Hic aliquis ridens 'in me, fortissime Mavors,
Si tibi sunt oneri, vincula transfer!' ait.
Vix precibus, Neptune, tuis captiva resolvit
Corpora: Mars Thracen occupat, illa Paphon.
Hoc tibi pro facto, Vulcane: quod ante tegebant,
Liberius faciunt, ut pudor omnis abest:
Saepe tamen demens stulte fecisse fateris,
Teque ferunt artis paenituisse tuae.
Hoc vetiti vos este; vetat deprensa Dione
Insidias illas, quas tulit ipsa, dare.
Nec vos rivali laqueos disponite, nec vos
Excipite arcana verba notata manu.
Ista viri captent, si iam captanda putabunt,
Quos faciet iustos ignis et unda viros.
En, iterum testor: nihil hic, nisi lege remissum
Luditur: in nostris instita nulla iocis.
Quis Cereris ritus ausit vulgare profanis,
Magnaque Threïcia sacra reperta Samo?
Exigua est virtus praestare silentia rebus:
At contra gravis est culpa tacenda loqui.
O bene, quod frustra captatis arbore pomis
Garrulus in media Tantalus aret aqua!
Praecipue Cytherea iubet sua sacra taceri:
Admoneo, veniat nequis ad illa loquax.
Condita si non sunt Veneris mysteria cistis,
Nec cava vesanis ictibus aera sonant,
At sic inter nos medio versantur in usu,
Se tamen inter nos ut latuisse velint.
Ipsa Venus pubem, quotiens velamina ponit,
Protegitur laeva semireducta manu.
In medio passimque coit pecus: hoc quoque viso
Avertit vultus nempe puella suos.