Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.617-2.660
Ovid, Ars Amatoria 2.617-660
Not analysed yet
Conveniunt thalami furtis et ianua nostris,
Parsque sub iniecta veste pudenda latet:
Et si non tenebras, ad quiddam nubis opacae
Quaerimus, atque aliquid luce patente minus.
Tum quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem
Tegula, sed quercus tecta cibumque dabat,
In nemore atque antris, non sub Iove, iuncta voluptas;
Tanta rudi populo cura pudoris erat.
At nunc nocturnis titulos inponimus actis,
Atque emitur magno nil, nisi posse loqui!
Scilicet excuties omnes, ubi quaeque, puellas,
Cuilibet ut dicas 'haec quoque nostra fuit,'
Nec desint, quas tu digitis ostendere possis?
Ut quamque adtigeris, fabula turpis erit?
Parva queror: fingunt quidam, quae vera negarent,
Et nulli non se concubuisse ferunt.
Corpora si nequeunt, quae possunt, nomina tangunt,
Famaque non tacto corpore crimen habet.
I nunc, claude fores, custos odiose puellae,
Et centum duris postibus obde seras!
Quid tuti superest, cum nominis extat adulter,
Et credi quod non contigit esse, cupit?
Nos etiam veros parce profitemur amores,
Tectaque sunt solida mystica furta fide.
Parcite praecipue vitia exprobrare puellis,
Utile quae multis dissimulasse fuit.
Nec suus Andromedae color est obiectus ab illo,
Mobilis in gemino cui pede pinna fuit.
Omnibus Andromache visa est spatiosior aequo:
Unus, qui modicam diceret, Hector erat.
Quod male fers, adsuesce, feres bene; multa vetustus
Leniet, incipiens omnia sentit amor.
Dum novus in viridi coalescit cortice ramus,
Concutiat tenerum quaelibet aura, cadet:
Mox eadem ventis, spatio durata, resistet,
Firmaque adoptivas arbor habebit opes.
Eximit ipsa dies omnes e corpore mendas,
Quodque fuit vitium, desinit esse mora.
Ferre novae nares taurorum terga recusant:
Adsiduo domitas tempore fallit odor.
Nominibus mollire licet mala: fusca vocetur,
Nigrior Illyrica cui pice sanguis erit:
Si straba, sit Veneri similis: si rava, Minervae:
Sit gracilis, macie quae male viva sua est;