Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.661-2.704
Ovid, Ars Amatoria 2.661-704
Not analysed yet
Dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam,
Et lateat vitium proximitate boni.
Nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require,
Consule, quae rigidus munera Censor habet:
Praecipue si flore caret, meliusque peractum
Tempus, et albentes iam legit illa comas.
Utilis, o iuvenes, aut haec, aut serior aetas:
Iste feret segetes, iste serendus ager.
Dum vires annique sinunt, tolerate labores:
Iam veniet tacito curva senecta pede.
Aut mare remigiis, aut vomere findite terras,
Aut fera belligeras addite in arma manus,
Aut latus et vires operamque adferte puellis:
Hoc quoque militia est, hoc quoque quaerit opes.
Adde, quod est illis operum prudentia maior,
Solus et artifices qui facit, usus adest:
Illae munditiis annorum damna rependunt,
Et faciunt cura, ne videantur anus.
Utque velis, venerem iungunt per mille figuras:
Invenit plures nulla tabella modos.
Illis sentitur non inritata voluptas:
Quod iuvet, ex aequo femina virque ferant.
Odi concubitus, qui non utrumque resolvunt;
Hoc est, cur pueri tangar amore minus.
Odi quae praebet, quia sit praebere necesse,
Siccaque de lana cogitat ipsa sua.
Quae datur officio, non est mihi grata voluptas:
Officium faciat nulla puella mihi.
Me voces audire iuvat sua gaudia fassas,
Quaeque morer meme sustineamque rogent.
Aspiciam dominae victos amentis ocellos:
Langueat, et tangi se vetet illa diu.
Haec bona non primae tribuit natura iuventae,
Quae cito post septem lustra venire solent.
Qui properant, nova musta bibant: mihi fundat avitum
Consulibus priscis condita testa merum.
Nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo,
Et laedunt nudos prata novella pedes.
Scilicet Hermionen Helenae praeponere posses,
Et melior Gorge, quam sua mater, erat?
At venerem quicumque voles adtingere seram,
Si modo duraris, praemia digna feres.
Conscius, ecce, duos accepit lectus amantes:
Ad thalami clausas, Musa, resiste fores.