Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.267-3.310
Ovid, Ars Amatoria 3.267-310
Not analysed yet
Quae nimium gracilis, pleno velamina filo
Sumat, et ex umeris laxus amictus eat.
Pallida purpureis spargat sua corpora virgis,
Nigrior ad Pharii confuge piscis opem.
Pes malus in nivea semper celetur aluta:
Arida nec vinclis crura resolve suis.
Conveniunt tenues scapulis analemptrides altis:
Angustum circa fascia pectus eat.
Exiguo signet gestu, quodcumque loquetur,
Cui digiti pingues et scaber unguis erit.
Cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur,
Et semper spatio distet ab ore viri.
Si niger aut ingens aut non erit ordine natus
Dens tibi, ridendo maxima damna feres.
Quis credat? discunt etiam ridere puellae,
Quaeritur aque illis hac quoque parte decor.
Sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae,
Et summos dentes ima labella tegant.
Nec sua perpetuo contendant ilia risu,
Sed leve nescio quid femineumque sonent.
Est, quae perverso distorqueat ora cachinno:
Risu concussa est altera, flere putes.
Illa sonat raucum quiddam atque inamabile ridet,
Ut rudit a scabra turpis asella mola.
Quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter,
Quoque volunt plorant tempore, quoque modo.
Quid, cum legitima fraudatur littera voce,
Blaesaque fit iusso lingua coacta sono?
In vitio decor est: quaerunt male reddere verba;
Discunt posse minus, quam potuere, loqui.
Omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam:
Discite femineo corpora ferre gradu.
Est et in incessu pars non temnenda decoris:
Allicit ignotos ille fugatque viros.
Haec movet arte latus, tunicisque fluentibus auras
Accipit, expensos fertque superba pedes:
Illa velut coniunx Umbri rubicunda mariti
Ambulat, ingentes varica fertque gradus.
Sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter
Motus, concesso mollior alter erit.
Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti
Nuda sit, a laeva conspicienda manu.
Hoc vos praecipue, niveae, decet: hoc ubi vidi,
Oscula ferre umero, qua patet usque, libet.